Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

i83o vocatus ad erudiendam in praeceptis s. religionis gymnasii ad Scotos iuventu­tem non diu sed totus hoc officio est func­tus. Defuncto enim 17. Nov. i83i Andrea praesule monasterii, omnium fratrum con­sensu electus est abbas die 26. Ian. I 832 perendinoque die post sacra infula pedo­que sollemni ritu initiatus regimen mona­sterii suscepit. In hoc gravissimo munere et lato officiorum campo quot et quanta mérita domi forisque per annos fere tri­ginta cumulaverit, singillatim enumerare cum nimis longum foret, ea nonnisi rela­turi sumus, quae inter cetera eminent. In primis memor se Christi in monasterio agere vices summopere enixus est, ut di­sciplina floreret reguláris. Multas aedes sacras divino cultui dicavit. Verumtamen non neglexit, quae ad externum vitae cul­tum ac gregis sibi commissi utilitatem per­tinere censebat. Ipsi etiam monasterio, ab Andrea abbate aedificari coepto, ultimum lapidem imposuerat iam primo regiminis sui anno. Et quod gymnasium ad Scotos attinet, nullis omnino sumptibus pepercit tum in alendis excolendisque futuris ma­gistris, tum in adquirendis docendi admi­niculis. Verum, ubi fructus diuturni labo­ris ei iamiam adridere coeperunt, turbu­lentissima ilia exorta est tempestas anno 1848. Tamen animum minime despondit; qua re factum est, ut damna asceterio inlata iam resarcirentur, cum subito die 24. Iul. 1804, causa adhuc usque inexplorata, or­tum est ingens incendium, quo elapsis quinque horis tecta omnia aulae Scotensis, ex cupro solidissime constructa, conilagra­runt. Triennio post die 26. Ian. 1857 vice­simum quintum electionis suae diem anni­versarium sollemniter celebravit. Sed et publicis negotiis paene obrutus erat. Anno enim i833 societas a colenda parsimonia eum elegit, qui praesidis locum teneret; anno proximo c. r. vicedirector studii theo­logici nominatus in collegium s. theologiae doctorum cooptatus est; in qua dignitate, quam bene meruerit, documente est, quod alma universitas Viennensis eum pro anno scholastico I85I rectorem magnificum sa­lutavit. Fuit quoque c. r. et ap. maiestatis consiliarius nec non deputatus ordinum provincialium inferioris Austriae. Septimo a fundatione monasterii ad Scotos ad finem vergente saeculo die 1. Mai i858, disposi­tis omnibus, festum saeculare celebratum est per octo continuos dies. Ad quod rite celebrandum, quam multa prudenter ac liberaliter abbas praeparaverit, longum est enarrare. Huius viri insignia mérita tam domestica quam publica haud ignorans augustissimus imperátor cruce equestri c. r. ordinis Leopoldini pectus eius deco­ravit ipso die iubilaei saecularis. Verum­tamen triennio post correptus pulmonum infiammatione extremum vitae diem morte confecit die 21. Mart. 1861, anno 2Q. regi­minis sui, vitae 60. Typis edidit conciones: I. Predigt bei Gelegenheit, als der in der Pfarre St. Laurenz im Schottenfelde gebildete erste organisirte Kirchen-Musikverein Wiens am Feste der heil. Cacilia das statutenmässige Dank­fest beging. Viennae, 1828, typis congr. Mechith. II. Zur priesterlichen Jubelfeier des hoch­würdigsten Herrn Abtes zu Göttweig, Dr. Alt­mann Arigler, k. k. Regierungsrathes. Am 20. Iuni 1843. Viennae, typis congr. Mechith. III. Christliche Worte bei Gelegenheit der Segnung der Nationalgarden-Fahne der Gemein­den Reindorf, Braunhirschen und Rustendorf am 4. Sept. 1848. Viennae, typis Ferdinandi Jahn.

Next

/
Oldalképek
Tartalom