Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

ubi parochiae reguläres sunt, très expo­nantur, secus sit ecclesiasticus" P. Fricle­ricus Ostrovaöicii stabilitus et ad tenorem huius decreti ab uno alterove fratrum Rai­gradiensium adiutus omnis generis ibidem exantlavit labores. Anno 1784 28. Febr. furtum patratum in ecclesia Ostrovaci­censi; effractis ferreis cratibus in fenestra sacristiae confractoque tabernaculo abstu­lerunt fures argenteum ciborium, ostenso­rium ex cupro deauratum, reliquiarium s. Barbarae, aliquot parvi momenti monetas argenteas de statua B. M. V. Cellensis etc. de quibus utensilibus pleraque in agris Strucensibus reperta quidem fuêre, sed ex mera furum malitia comminuta et con­fracta. Multa quoque aliavenirent malare­censenda, quae Friedericum infirmae sem­per valetudinis summo affecerunt dolore; quare anno 1789 19. lui. ad Othmarum praepositum scribit: ,,ut illi de stabili ad­iutorio in cura animarum provideatur, .... ego enim iam delibor, et propter con­tinuos labores domesticasque curas iam denuo excessivum fluxum haemorrhoida­lem patior, ex quo sequitur naturaliter tre­mula pedum et manuum, ita ut absque le­vamine ministri aut aeditui ad altare mis­sam celebraturus stare non valeam". Qui­bus precibus permotus praepositus P. Friedericum ab officio absolvit 178g 20. Oct. atque ad penates revocavit, ubi va­letudinarius anno 1797 3o. Sept, apoplexia tactus pie in Domino obdormivit. P. Friedericus Schmidt sequentia re­liquit scripta propria manu exarata: I. Tractatus scholastico-dogmaticus ad men­tem divi Thomae de sacramentis in genere et specie traditus Raigradii a P. Richardo Schaller anno 1750—52, terniones 39. II. Fragmenta theologiae scholastico-dogma­ticae, utraque scripta sub Msn. 515 (I et II) in 4 0. sine pag. sub F/K. II. b. 13 —14 in bibliotheca. III. Rituale benedictinum ; complectens mo­dum induendi novitium etc. Cod. pap. in 4 0. Msn. 64. i. sub B/K. II. ß. 8 a in bibl. IV. Necrologium mon. Raigr. o. s. B. cum confoederatis monasteriis scriptum anno 1766, in fol. sub Msn. 681, sine pag. in prioratu adser­vatum. V. Graduale benedicto-romanum pro mon. Raigrad. cum chronogrammo : sCIo qVIa fILII Abrahae estis, seD qVaerltls Me InterfICere (Ioann. cap. 8. vers 37) i. e. anno 1 770. Cod. pap. in fol. Folia 130. Msn. 9. Sign. B/K. II. a. I 2 a bibl. VI. Informatio de parochiae Nigrofanensis (Ostrovacicensis) erectione, statu personali, ec­clesiae structura, fundo instructo, conscripta a p. Fried . . . curato occasione visitationis gene­ralis anno 1772. Fasc. in fol. sine pag. sub B. IX. 8 archivi Raigr. VII. Acta parochialia Nigrofanii ab anno 1772—89. Fasc. in fol. sine pag. sub B. IX. 10 archivi. VIII. Liber confirmatorum administraturae Nigrofanensis compilatus per . . . anno 1781 — 1784, Fasc. in fol. sine pag. sub B. IX. 13. IX. Protocoll oder Auszug aus den landes­fürstlichen Verordnungen in publico-ecclesiasti­cis errichtet von P. Fr. Sch. (i. e. Protocollum legum in publico-ecclesiasticis.) Cum continua­tione a manu altera ad annum 1810. Cod. pap. in fol. sine pag. anno 1774 incoeptum sub Msn. 630 et Sign. F/K. I. a. 8 bibl. Schmidt Severinus Paulus (de s. Monte Pannoniae), ins. ord. Francisci Iosephi I. eques, ad excelsum consilium locumtenentiale consiliarius scholasticus, regiae physicorum societatis Hung. etc. sodalis correspondens, Neosolii com. Nitr. in LIungaria die i5. Dec. 1804 natus, s. ha­bitu die id. Oct. 1821 indutus, vota sollem­nia die 17. Iul. 1827 emisit et absolutis in 53

Next

/
Oldalképek
Tartalom