Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

gorius, administrator in temporalibus con­stituais nullum non movit lapidem, ut con­nexus Raigradium inter et Brevnovium per decursum temporis ceteroquin re ipsa iam pridem solutus, disrumperetur atque praepositura nostra sui iuris facta, exempta et libera et iure proprium sibi abbatem eligendi decorata authoritate caesarea de­clararetur. Qua de causa oblato libello supplici, necessariis argumentis instructo, caesaream maiestatem Franciscum I. ipsé­mét Gregorius precibus aggressus est tarn felici eventu, ut clementissima resolu­tione C. R. dto. Viennae 22. Mart. 1810 monasterium ab omni nexu cum Bfevno­viensibus liberum declararetur et in abba­tiam eveheretur. Atque ita, quod iam i683 et 1740 tentatum erat, libera abbatum elec­tione administrator Nigrofanensis Augu­stinus Koch, homo pius et devotus, scru­tinio de ea re 18. Maii I8I3 habito primus fit Raigradiensis abbas. Gregorius prior vero, parens effectorque novae abbatiae, cui episcopus aeque ac gubernium summo­pere favebant, spe omni praelaturae fru­stratus, in quem tritum illud: „semel prior nunquam abbas" veritatem assecutum est, vacantem exinde parochiam Nig'rofanen­sem suscepit administrandam, usque dum precibus abbatis Augustini commotus nec non adnuente episcopo Brunensi „de quo", ut seribit, „non sine fundamento sperari licet, eundem officii sui partibus, cuius iam comprobata documenta dederat, pro ma­iori Dei gloria, mon. Raigr. et reipublicae incremento ex asse responsurum", loco P. Pauli 3i. Ian. 1814 secunda vice prioratus officium atque onus nec non parochiae Raigradiensis administrationis partes su­scepit, et qua talis I8I5 die 4. Apr. qua die festum s. Benedicti translatum celebratum fuit, vix non inter convivas apoplexia tac­tus, die sequentifatis cessit, vir de monaste­rio optime promeritus, cuius imago seriei praepositorum inserta hucusque in prae­latura conspicitur. Die 7. Apr. per abba­tem Vetero-Brunensem Benedictum Eder corpus defuncti, magno populi et cleri con­cursu sepulturae traditum in coemeterio s. Crucis Raigradii. Gregorius Sazavsky no­ster i o. Maii 1813 inter primarios anno 1811 erectae caes. reg. societatis ad promoven­dam rem agrariam, scientiam naturalem et históriám Moraviae est susceptus, atque brevem vitae eius adumbrationem in opere ab Ilenr. Czikan anno 1812 Brunae typis edito sub titulo: „Die lebenden Schrift­steller Mährens" (scriptores qui vivunt in Moravia) benevole lector, si lubet inspicias. Syllabus omnium operum P. Gregorii Sazavsky : a ) Typis prodierunt: I. Gründliche Anweisung, Nadelbäume nach der mathematischen Richtigkeit zu berechnen. Herausgegeben von G. S. Localen in Domasov. Als ein Anhang zu dem neu erfundenen Baum­messer. (i. e. Instructio de ratione inathematica arbores foliis pinnatis dimetiendi.) Brunae, typis Siedlerianis, in commissione Georgii Gastl, s. anno. 8°. 8 fol. In nostra bibl. sub Bn. 3113. Sign. R. e. 31. No. 22. II. Unterricht über den Gebrauch des von G. S. Localen zu Domasov erfundenen Baum­messers. (i. e. Instructio de usu instrumenti ad dimetiendas arbores.) Brunae, 1807. loan. Georg. Gastl. 8°. 13 p. Cum 4 lum. In nostra bibl. sub Msn. 5654. Mise. Horum operum recensionem reperies in ephemeride: „Vaterländische Blätter für den österreichischen Kaiserstaat." Nov. 1808. 412 p. III. Vidit Abraham, in 50 111 0 natali P. Augu­I stini Koch Ben. Raigr. curati Nigrofanensis a suis

Next

/
Oldalképek
Tartalom