Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Rubin Benno (Raigradiensis), Olomucii 20. Nov. 1720 honestis ex paren­tibus progenitus, indutus est in s. habitum ordinis per Antonium praep. et peracto tirocinii anno in eiusdem manus 29. Oct. 1741 est professus. Studiis philosophicis et theologicis, PP. Thaddaeo et Richardo directoribus, absolutis, anno 1747 sacer­dotio initiatur et triennio post philosophiae, 1749 theologiae professor domi constitui­tur. Summám sibi docendi methodo et alumnorum suorum progressu nactus su­perioris approbationem ab Aemiliano prae­posito prior Raigradiensis et praeses con­ferentiarum efficitur, ast vix annum animi sui praeclaram indolem mors inexorabilis in officiis hisce lucere permisit. Diem enim supremum 26. Aug. 1756 obiit. Praesidio Bennonis Rubin defendenda susceperunt asserta: I. Anseimus Geramb et Ildefonsus Christ Raigrad. ex universa philosophia Thomistica, quae cum effigie s. Benedicti eod. anno in fol. maiori Augustae Vindel. apud loh. Danielem Herz sen. excudebantur. In nostra bibl. sub Bn. 2600. II. Othmarus Conrad, ex theologia schola­stico-dogmatica 1. Secundae angelici doctoris s. Thomae Aquinatis, typis haeredum lac. Maxim. Svoboda. Brunae, 1752. 4 0. 8 folia. Bibl. Raigr. sub Bn. 13705. III. Idem cum Friederico Schmidt ex theo­logia scholastico - dogmatica, quae cum effigie boni pastoris August. Vindel. I. Daniel Flerz. In uno fol. mai. excudebat anno 1734. Bibl. Raigr. sub Bn. 2620. Inter manuscripta bibl. Raigr. propria Bennonis nostri manu exarata conser­vantur : I. Theologia dogmatico - scholastica, quam iuxta inconcussam doctrinam divi Thomae Aquin. in exempto libero mon. Raigrad. tradidit. Trac­tatus très in 4 0. Cod. pap. sine pag. Msn. 190. Sign. B/K. I. b. 9. bibl. Raigr. II. Institutiones dialecticae seu summulae ad artem bene disputandi seu universam philo­sophiam thoinisticam traditae in antiquo lib. et exempto mon. Raigrad. o. s. B. compilatore P. eiusdem ord. et loci professo aa. 11. et philos, prof. ord. anno 1749. Cod. pap. in 4 0. sine pag. Msn. 273. Sign. D/K. II. X 6. Rücker Antonius (Raigradien­sis), filius Christophi coloni et Mariae eius uxoris, natae Ludwig, e pago Schönwal­densi in Bohemia 00. Sept. 1794 in s. fonte parochialis ecclesiae Bärnwaldensis Iose­phus vocatur. Pie domi educatus et prin­cipiis scientiarum in schola Barnwaldensi imbutus, anno 1811 iuvenis venit Olomu-» cium ad humaniora ediscenda. Duobus an­nis ibidem eminenti cum progressu perac­tis 1810 ordinem scholarum piarum est in­gressus et nomen Glycerius accepit. Perac­to novitiatu Lipnicii ibique more in ordine consueto catechetica et paedagogia audita anno 1815 mittiturNicolsburgum, ubi bien­nio praescriptum studiorum philosophico­rum çursum cunctis adprobantibus absol­vit. Quia vero ferendis laboribus ordinis s. Calasanctii professus est se imparem esse, obtento praeclaro testimonio provin­ciális Petri Bruckner dimittitur et Olomu­cii theologiae per unum semestre sedulo operam navabat. Ast ductus desiderio, in­ternae suae vocationi magis respondentem ordinem ing'rediendi libello supplici Calen­dis Április 1817 abbati Raigradiensi Au­gustino Koch porrecto ad nostrum petiit suscipi monasterium et adnuente abbate 3 1. Oct. indutus nomen Antonius accepit. Ipso tirocinii anno 16. Febr. 1818 chori figu­rális subregens denominatur, hocque finito et Calendis Nov. sacra emissa professione,

Next

/
Oldalképek
Tartalom