Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

in univ. Viennensi, quibus optime absolu- j tis, in ordinem s. P. Benedicti ad Scotos ascitus habitu indutus est die 2 5. Oct. 1807. Triennio post die 2. Dec. 1810 sollemni ac perpetua votorum sponsione Deo se ob­strinxit sacerdosque factus die 29. Nov. 1812, die festo immac. concept. B. M. V. eiusdem anni prima sacra administravit, Statim dein missus est in suburbium, qui dicitur campus Scotorum, ibique primos in vinea domini subiit labores. Anno vero in­sequente in monasterium revocatus, ut hu­manas in gymnasio ad Scotos traderet lit­teras. Anno vero 1824 munus subprioris et magistri novitiorum ei demandatum est et biennio post mense Augusto prior factus hoc amplo nec non gravi officio functus est usque ad 3o. Apr. i83o, quo abbas eum pa­rochum ad s. Georgium in Gaunersdorf de­signavit. Ibidem vero gravi morbo affectus valetudinis restituendae causa 1840 in mo­nasterium reversus est, ubi die 28. Iun. 1841 iterum magistri novitiorum usque ad an­num 1854 et 1842 spirituális munus subiit. Longum est enarrare mérita eius, quae in hoc agendi campo sibi collegit., Simplici­tas eius non permisit, ut magno cum ap­paratu sacerdotii sui iubilaeum die 8. Dec. 1 862 celebraret. Deinde vero paullatim eum vires deficere coeperunt et die 18. Maii 1 865 revera pie in Domino obdormivit. Typis edidit: I. Brevis grammaticae Graecae sectio II. in usum classium humanitatis. Viennae 1822. II. Iacobi Balde carmina selecta. Curavit Franciscus Röhn, abbatiae ord. s. Benedicti etc. etc. I vol. 8°. Viennae et Cremisiae, typis et sumptibus B. Th. Bauer. 1824. Roiss Udalricus Mathias (Sco­t ens is), natus die 21, Febr. 1801 Bergheim in Austriae superioris pago, cum PP. Be­nedictinis Cremifanensibus in disciplinam traclitus esset, litteris optime institutus no­vitiatum ad Scotos Viennae ingressus est die 2. Oct. 1823. Transacto triennio vota emi­sit sollemnia die 22. Oct. 1826 et, presbyter ordinatus, die 31. Aug. 1828 primum Deo incruentum sacrificium obtulit. Anno 1829 cooperator in curam animarum missus, per viginti fere annos egregiam in hoc officio operam collocavit et quidem in Pulkau, dein in s. Udalrici parochia suburbana, postremo in vicino Campo Scotorum. Anno vero 1847 parochiam suscepit Watzels­dorf, dein 1 852 Eggendorf. Ineunte vere 1 855 sacrae peregrinationis a compluribus viris catholicis diversarum regionum in terram sanctam institutae, una cum duobus confratribus, P. Urbano Loritz (vide hunc) et P. Alberto Gatscher professore, nunc directore gymnasii ad Scotos, socium se adiunxit, indeque superatis feliciter multis tarn longi itineris periculis et aerumnis so­spes reversus est die 16. Maii eiusdem an­ni. Descriptionem huius itineris P. Urbá­nus Loritz typis mandavit 3. ed. Eodem anno Udalricus parochiam suscepit in Brei­tenlee simul amplae illius praedii villica­tioni praefectus et sepulturae conventua­lium ibidem custos. Quibus muneribus im­mortuus est die 16. Oct. 1861. Manuscriptum reliquit : Erinnerungen aus meiner Pilgerreise nach Jerusalem im Jahre 1855. (Commentarii suscep­tae in terram sanctam peregrinationis.) I vol. Römer Florianus Franciscus (de s. Monte Pannoniae), abbas s. Ioannis Bapt. de Iánosi, canonicus dioec. Magno­varadinensis 1. r., c. r. et ap. mai. consilia­rius, aa. 11. et philos, doctor, ins. ord. coro­/

Next

/
Oldalképek
Tartalom