Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

nem ipse abbas Victor Viennae praesens commendare non neglexit, cui maxime patrocinabatur episcopus Linciensis. Spes indubitata facta, eum cathedram nacturum. His ita praeparatis Benedictus advenit Raigradium 7. Oct. 1841 instructus prae­stantissimis testimoniis, quibus abbas ad s. Stephanum, episcopus Aug-ustanus, re­gimen provinciale et ministerium Bavariae eius dexteritatem in docendo et dirigendo, vastam eruditionem, morum probitatem etc. testatam fecerunt. Interim consilium cepit excell. D. comes Mittrowsky, supre­mus cancellarius, eum adplicandi ad stu­diorum commissionem aulicam et quidem pro elaborando novo systemate studiorum gymnasiorum, ad quod revera praeter om­nera expectationem altissima s. maiestatis resolutione dto. 24. Novembris 1841 provo­catus est, hac tamen conditione, ut Vien­nae monasterii nostri expensis sustenta­retur, donee aliter cum ipso dispositum fuerit. Postquam integ'rum annum in mo­nasterio Scotensi degens in dicto novo systemate conficiendo desudavit et opus perfecit ad compl^centiam altissimae stu­diorum commissionis, Octobri 1842, pro­fessuram religionis et paedagogiae in univ. Viennensi accepit, primus e monasterio nostro, qui talem cathedram ascenderat! Ast ultimis annis commorationis suae Vien­nae signa obscura nimis in coelo politico ascenderant perturbationes anni 1848 an­nuntiantia, ob quae perspecta Benedic­tus noster aetate provectior, divino fere ductus spiritu anno 1846 officio suo tam honorifico valedicere ratus est et curae animarum vires suas dedicare consilium tenuit. Avidissime itaque occassionem am­plexus est, munus curati administratoris Nigrofanensis petendi post mortem P. Mauri \ rorisek vacans, ubi dies vitae suae quiete transigere sperabat. Animo libenti annuit abbas et ad finem 1846 Benedictus Richter ad locum praeoptatum transmea­vit, ubi médias inter turbines variasque altercationes officii huius quoque partes eadem industria eodemque fervore adim­plevit, sicuti Brunae, Augustae Vindeli­corum et Viennae. Quibus omnibus epi­scopus Brunensis gratiam retulit iterata I vice, cum Benedictum anno 1853 consi­storii Brunensis consiliarium titularem, 1 858 vero decanum Rosicensem et visi­1 tatorem scholarum trivialium in districtu Rosicensi denominaverit. Neque ampliori muneri huic praefectus, Richter superiores suos destituit ; — spiritus semper promptus, caro vero heu! nimis infirma repugnabat; doloribus pericardii et pectoris multum pressus frustra iterato medicorum consilio usus est. Semper in fine dierum suorum infirma atque etiam aegra valetudine tan­dem oneri succubuit, 10. Iul, 1859, placide spiritum Deo reddens, et per abbatem Guntherum, suum quondam discipulum, cum intimo jDarochianorum aeque ac fra­trum et amicorum animi sensu, honesto I ' I funere Nigrofani humatur. — Benedicti Richter vitae curriculum ephemerides ite­rata vice publicarunt, sic: „Augsburger Postzeitung" et „Sión" anno 1841, „Aehren­lese" anno 1868, „Hlas" idiomate slavico anno 1859 etc. Articulis vero operis summi pretii „Biographisches Lexicon" a Wurz­bach editi insertum non occurrit. Opera eius, quae typis prodierunt j sunt sequentia: I. Rede über den Portiuncula-Ablass, ge­I halten in der Kirche der Kapuziner zu Brünn im

Next

/
Oldalképek
Tartalom