Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

nomen dare constituit. Ea vero sublata atque exstincta, cum propositum exse­qui non posset, universitatem Viennensem adiit, animum politioribus litteris ad ma­iora studia iam satis praeparatum, philo­sophiae disciplinis exculturus. Anno 1774 die i3. Nov. indutus, 4. Mart. 1781 sollem­nem professionem emisit. Litteralibus di­sciplinis egregie institutus mature fuit ad docendos alios adhibitus. Nam post primi­tias die 3. Oct. 1781 oblatas, in gymnasio Mellicensi Graecae linguae et humanitatis professor constitutus fuit, eoque munere per quinque annos functus translatus fuit 1786 ad universitatem Pestinensem theo­logiam pastoralem traditurus, cui post duos annos valedicens in univ. Viennensi cathe­dram theologiae morális conscendit et per annos 22 ingenio et doctrina ornavit. In praemium felicis et diligentis disciplinae nomine „Consiliarii regiminis Austriae" decoratus, concordibus prope modum fra­trum suffragiis die 7. Nov. 1810 abbas Mellicensis electus est, multis et magnis ex illis virtutibus ornatus, quae perfectum ab­batem decent et ornant. Pietas eius erat intégra et vera, nihil ficti, nihil simulati, modestia adversus summos et infimos, in omni vita gravitas temperata eleganti hu­manitate, summa morum probitas atque in­tegritás. Hac ingenii animique indole, his moribus, his virtutibus fuit abbas Antonius, quem die 3. Oct. 1818 vitae huius molestiis liberatum ad melioris vitae gaudia divina Providentia traducere voluit, Scripsit : i: Systematische Anleitung zur christlichen Sittenlehre, oder Moraltheologie, (i. e. Institutio ad ethicam christianam.) 1. Bd. Wien, 1794, bei Christian Friedrich Wappler. Tomus alter non in lucem prodiit. II. Rechtfertigung des Professor Reyberger gegen die ihm allergnädigst mitgetheilten Bemer­kungen über sein Lehrbuch der Moraltheologie, (i. e. Purgatio eiusdem quoad librum praeceden­tem.) Wien, 9. Oct. 1801. Ms. in bibliotheca Mel­licensi. Fol. 24 p. III. Institutiones ethicae christianae , seu theologiae morális, usibus academicis adcommo­datae. 3 tornuli, Viennae, 1805—1809, apud Caro­lum Ferdinandum Beck. 8°. In lucem prodierunt très editiones, secunda 1813, tertia 1819, utra­que inmutata. IV. Predigt über Psalm CXXVI, Vers IV. Gehalten in der Kirche des Benedictinerstiftes Altenburg in Niederösterreich, bey Gelegenheit der Jubelfeier , welche der hochwürdige Herr Berthold Reisinger, als fünfzigjähriger Abt dieses Stiftes, am 20. April 1818 beging, (i. e. Concio super psalmum CXXVI.) Wien, bei Anton Strauss. 8°. 27 p. V. Memorabilia abbatiae Mellicensis ordinis I s. Benedicti in Austria inferiori. Fol. Ms. in biblio­theca Mellicensi. Reznyák Albertus Ludovicus (de s. Monte Pannoniae), inN.-Ládony com. Sopron, in LIungaria die 24. Nov. 1849 na­tus, s. habitu die 8. Sept. 1869 indutus, vota sollemnia die 22. Iul. 1874 emisit. Abso­lutis in s. monte s. theologiae studiis die 2. Aug. 1875 presbyter ordinatus est; ex quo tempore Papae usque ad annum 1879 professor gymn., hoc anno ad gymnasium Soproniense translatus est. Scripsit: Az ifjúsági iratokról, (i. e. De libris iuven­tuti destinatis.) In progr. gymn. Papensis 1878/9. 8°. 3 — 26 p. Ribbele Mauritius (princeps ab­ba s S a n-B 1 a s i a n u s), natus est in Wolfert in Brabant die 3o. Iun. 1740; sollemniter professus die 3o. Nov. 1709; sacerdotio initiatus die 22. Sept. 1764. Per plures an­nos registrator monasterii et archivarius, optimis litteris eruditus, in primis studiis 47

Next

/
Oldalképek
Tartalom