Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
mis gemmis ornata, quam pectoralem di- j cunt, condecoravit. Tarn optime cum de j patria tum de asceterio meruit Benno ab- i bas, ut in litteris de morte eius ad confoederatos datis recte scriptum sit: „Id saltern ad laudis cumulum adiecisse sufficiat; quod seriem abbatum nostrorum in septimum se protendentem saeculum percurrenti multi quidem prorsus insignes, et de monasterio optime promeriti praesules occurrant, nemo autem unus 7 qui munificentiam in suos, et mérita Bennonis adaequet." Vita vero, morum candore et annorum cumulo ad normám patriarcharum instituta, morte patriarchis usitata claudenda erat. Vulnere pedis sanato, materia maligna corpori inclusa pulmones affecit et gangraena denique consumsit. Susceptis igitur morientium sacramentis manu fratrum coronae silentium indixit, cum eos dimittere non posset, quin i benedixisset. Loquebatur, quamvis fracta paene voce atque moriente ore, et quidem eo ordine, ea energia, ea paterni cordis teneritudine, ut vires humanas longe superasse omnibus visus sit. Huius ultimae allocutionis memóriám nulla Scotis dies delebit: „Transiturus", inquit, „de hoc mundo ad Patrem, ut pie spero, ultima iam ad vos, filios carissimos, verba facio. Cum dilexerim vos semper, usque ad íinem vitae meae vos diligere pergo, et nihil magis desidero, quam ut vos omnes filios meos carissimos iterum in patria amplecti possim: quod vero.alia ratione fieri non poterit, nisi secundum institutum vestrum et vota, vitám piam, religiosam et sanctam instituerais. Iam in posterum vobis prodesse non potero, et quae circa vos futura sunt, conturbcint me et me anxium tenent. — Praeprimis j commendo vobis, usque dum successorem I habuero, obedientiam ac reverentiam erga venerabilem priorem vestrum (Adrianum Gretsch) et ne a quoquam contristetur exopto. Cum vero de successore mihi canonice substituendo agetur, nihil magis desidero, quam ut in caritate concordes, secundum conscientiam vestram dignissimum ex vobis eligatis; ne vos propria conscientia vestra, propter votum sinistre datum in posterum damnet, et causa destructions et ruinae vestri monasterii ipsi sitis. — Eum ergo canonica electione substituatis, qui inter vos est dignissimus, qui et disciplinam regulärem curet et promoveat, et oeconomiae curam non negligat. — Non sint, filii! inter vos altercationes et dissidia, fratres enim estis. Nemo vestrum dicat: Ego sum Cephae, ego Apollo, ego Pauli; vos enim omnes estis filii Christi (i. Corinth, i, 12). De cetero valete, filii carissimi, et estote memores patris, qui múltúm vos diligit, multumque pro vobis laboravit, et nunc nihil magis desiderat, quam ut ex vobis neminem perdat, sed omnes in patria iterum videre valeat. Nihil mihi iam reliquum est, quam ut ultimam paternam benedictionem vobis impertiar." Ultima denique piissime morientis patris verba, quae auribus assistentis sacerdotis ingessit, erant ilia psalmistae: Paratum.cor meumDeus: paratum cor meum! his dictis inter ardentissima cordis vota rebus humanis placidissime consummatus ereptus est die 1 5. Febr. 1807 hora tertia mane, qua tot annis ad Dei laudes celebrandas stratum deserere consuevit, homo annorum 85, professus 67, sacerdos 62, abbas 42 nondum completorum. Sepultus est in coemeterio Scotensi parochiae Breitenlee. Scripta eius ascetica, quae novitiorum magister usui fra-