Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

in adnexu hospitii ecclesiam sat amplam in honorem B. M. V. gratiarum matris a fundamentis aedificandam. Cum brevi tempore partim sumptibus congregationis, partim vero subsidiis benefactorum opus exstructionis domus sacrae ad finem per­ductum fuisset, ipsemet illustrissimus do­minus seTergeste contulit et novam eccle­siam sollemnibus caerimoniis consecravit. Anno 1869 iter fecit Constantinopolim, in­vitatus a patriarcha Arm. cath., ut adve­niret synodo nationali, quam ipse patriar­cha ex suis archiepiscopis, episcopis et ab­batibus conventuum cath. Armenorum ad res ecclesiasticas nationis constituendas convocaverat. — Anno subsequenti iter fecit Romam occasione concilii oecu­menici Vatican!. Viennam redux, anno 1871 aedificio monasterii, iam a suo prae­decessore condito, novam alam adiunxit. Eodem fere tempore (anno 1872) habuit 1 summum gaudium ad effectum perducendi id, quod ipsi et toti congreg^ationi multis ex annis in votis erat, aedificandi nimirum novam ecclesiam. Praeparatis enim prae­parandis, antiquam ecclesiam a PP. Ca­pucinis (anno 1810—11) emptam, et iamiam ruinam minantem a fundamentis démoli- j endam curavit. Quo facto, in eodem ferme loco fundamenta novi templi sacri pone­bantur; et sacrum hoc aedificium, Deo adiuvante, biennio perfecte constructum est. Dein, paucis interiectis mensibus, illu­strissimus dominus abbas die i5. Aug. 1874 in festo B. M. V. in coelos assumptae magna sollemnitate novam hanc ecclesiam titulo: Patrocinii B. M. V. (vulgo Maria­Schutz) consecravit. Eodemque die pri­mum sollemnis missae sacrificium in gra­tiarum actionem Deo O. M., pro singulari hoc beneficio misericordiae eius obtulit. Quamquam illustrissimus dominus abbas his et aliis congregationis suae gravibus negotiis, maxime in novissimis calami­tatum temporibus ubique praesertim in Oriente flagrantium, ubi plures ex suis re­ligiosis missionarii munere vitam deg^e­bant, vehementer distring'ebatur, nun­quam tamen negleg'ebat avitam discipli­nae monasticae observationem, ipsemet stricte colere, eamque suis paterno amore commendare. Conabatur quoque, ut Stu­dium sacrae theologiae prae omnibus ce­teris a suis enixe coleretur. Nequaquam tamen omittebat hortari eos ad acquiren­das scientias humaniores et ad perfecte ad­discendas linguas tam antiquas (Graecam et Latinam) quam modernas, praecipue Gallicam et Germanicam. Optabat vei maxime, ut libri in scholarum nationalium usum variis linguis crebro typis ederentur, ad quos conscribendos data occasione suos non solum verbis hortabatur, sed etiam reapse adiuvabat. Opera illustrissimi domini typis édita: I. * I \kpiul(nfiu>i-[3fii5t f,„it„jl. pf-'t,. (i. e. Gram­matica linguae Italicae, exposita in lingua Neo­armena. Accedunt selectae lectiones Italicae cum interpretatione Armena. Viennae, typis Mech. 1836. II. \\1un-1up11fi1 intv&f. (i. e. Vocabularium Armeno-turcicum [NR. Vocabula Turcica solis literis Armeniacis sunt scripta].) Viennae, typis Mechith. 1838. III. j \ n j n mpnîh iiitiiúfj, (i.e. V ocabularium Turcico-armeniacum. [Totum literis Armeniacis conscriptum.]) Viennae, typis Mechith. Editio se­cunda 1858. IV. <[>• ('l^u^Mu/o) <ln T,,l,y. (i. e. Versio Armena libelli Felicis Dupanloup: De concilio oecumenico [Vaticano].) Viennae, typis Mechith. Cum imagine auctoris. 1869.

Next

/
Oldalképek
Tartalom