Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
doctorum ss. theologiae insertus est; atque ex eo inde tempore totum se sacrarum litterarum studio immersit et quod ipse ex genuino fonte hauserat, liberaliter cum auditoribus communicabat. At vero non in hoc uno genere doctrinae inclarescebat. Accedit rerum domi forisque gestarum accurata cognitio, linguarum, quae recentiores dicuntur, Italicae, Frangogallicae et Anglicae scientia; quid pulchrum in arte, quid honestum atque decorum in omne vita dicas ; recte sentiebat. Unde mirum esse non poterit, eum inter celebratos universitatis Viennensis doctores adnumeratum fuisse ; id caeteris omissis ex eo intelligitur, quod inclyta theologorum facultas eum ter sibi decanum elegit in annos 1818, 1819 et I 825; senatus quoque academicus perpetuum Archivarium nominavit die 22. Febr. 1823. Quod exemplum secuti ss. theologiae doctores, in celeberrima regia scientiarum universitate Hungarica collegiati, ultro eum collegio suo die 25. lun. i83o insertum iurium omnium, quae de lege et consuetudine doctoribus ibidem collegiatis competunt, participera fecerunt. Licet itaque, quae sunt in re publica literaria amplissima, merítő consecutus esset, tarnen non est exaltatum cor eius, sed, qua erat modestia, in dilectione ambulabat fraterna, ab omni fastu alienus. Quare mors eius praematura summo dolore affecit fratres. Cerebri enim inflammatione correptus die 1. Iul. I832, decern diebus post emissa hac voce : „Pater in manus tuas commendo spiritum meum", placidissime exspiravit die 10. Iul. I832, annos natus 44. Vita huius tanti viri adeo virtutibus floruit, ut chronista monasterii ad curriculum vitae eius breviter exaratum verba addiderit: „Decuit, o boni Superi, hominem talem aut nunquam terris dare, aut nunquam auferre." Auditoribus suis libris a se editis prodesse non desiit, quos a severioribus etiam iudicibus sincere laudatos legimus, quique usque hodie permultum ad communem usum fructumque afferunt. Typis mandavit: I. Ioannis Jahn aa. 11. philos, ac theol. doct., eccles. metrop. ad s. Steph. Viennae canon, cap., archiep. consistorii consil., 11. 00., archaeol., introd. in v. t. et dogm. prof. c. r. p. et o. emer. elementa aramaicae seu chaldaeo-syriacae linguae, latine reddita, et nonnullis accessionibus aucta, i vol. 8°. Viennae 1820, typ. et sumpt. Antonii Schmid. Dedicat. ross. d. abb. Andreae. II. Fundamenta linguae Arabicae. Accedunt selecta quaedam, magnamque partem typis nondum exscriptae sententiae, primis legendi ac interpretandi periculis destinatae. 1 vol. 8°. Viennae 1822, typ. et sumpt. Antonii Schmid. Dedicat. ross. d. Firmian, archiep. Vienn. III. Chrestomathia Arabica, una cum glossario Arabico-latino, huic chrestomathiae adcommodato. 2 vol. 8°. Viennae 1823, typ. et sumpt. Antonii Schmid, c. r. priv. typographi. IV. Chrestomathia Syriaca, una cum glossario Syriaco-latino, huic chrestomathiae adcommodato. 2 vol. 8°. Viennae 1826, typ. et sumpt. Antonii nob. de Schmid, c. r. priv. typographi. Dedicat. eminentiss. d. card. Rudolpho, archid. Austriae. Manuscripta reliquit, quae in bibliotheca ad Scotos adservantur: V. ChrestomathiaChaldaica, continens 138 p. in 4 0, praefatio iam composita nondum calamo sed graphio solum scripta adiacet. VI. Evangeliorum ss. interpretatio, 160 fol. in 4 0, numeris se invicem continuo suscipientibus diligenter signita. VII. Ad obtinendum doctoris ss. theologiae in univ. Vindob. gradum conscripsit dissertationem de dialectorum orientalium in exponendis sacris veteris foederis liberis necessitate et usu. 35 fol. 4°. 1817.