Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

doctorum ss. theologiae insertus est; atque ex eo inde tempore totum se sacrarum lit­terarum studio immersit et quod ipse ex ge­nuino fonte hauserat, liberaliter cum audi­toribus communicabat. At vero non in hoc uno genere doctrinae inclarescebat. Ac­cedit rerum domi forisque gestarum accu­rata cognitio, linguarum, quae recentiores dicuntur, Italicae, Frangogallicae et An­glicae scientia; quid pulchrum in arte, quid honestum atque decorum in omne vita di­cas ; recte sentiebat. Unde mirum esse non poterit, eum inter celebratos universitatis Viennensis doctores adnumeratum fuisse ; id caeteris omissis ex eo intelligitur, quod inclyta theologorum facultas eum ter sibi decanum elegit in annos 1818, 1819 et I 825; senatus quoque academicus perpetuum Ar­chivarium nominavit die 22. Febr. 1823. Quod exemplum secuti ss. theologiae doc­tores, in celeberrima regia scientiarum uni­versitate Hungarica collegiati, ultro eum collegio suo die 25. lun. i83o insertum iu­rium omnium, quae de lege et consuetudine doctoribus ibidem collegiatis competunt, participera fecerunt. Licet itaque, quae sunt in re publica literaria amplissima, me­rítő consecutus esset, tarnen non est exal­tatum cor eius, sed, qua erat modestia, in dilectione ambulabat fraterna, ab omni fa­stu alienus. Quare mors eius praematura summo dolore affecit fratres. Cerebri enim inflammatione correptus die 1. Iul. I832, decern diebus post emissa hac voce : „Pater in manus tuas commendo spiritum meum", placidissime exspiravit die 10. Iul. I832, annos natus 44. Vita huius tanti viri adeo virtutibus floruit, ut chronista monasterii ad curriculum vitae eius breviter exaratum verba addiderit: „Decuit, o boni Superi, hominem talem aut nunquam terris dare, aut nunquam auferre." Auditoribus suis li­bris a se editis prodesse non desiit, quos a severioribus etiam iudicibus sincere lauda­tos legimus, quique usque hodie permultum ad communem usum fructumque afferunt. Typis mandavit: I. Ioannis Jahn aa. 11. philos, ac theol. doct., eccles. metrop. ad s. Steph. Viennae canon, cap., archiep. consistorii consil., 11. 00., archaeol., in­trod. in v. t. et dogm. prof. c. r. p. et o. emer. elementa aramaicae seu chaldaeo-syriacae lin­guae, latine reddita, et nonnullis accessionibus aucta, i vol. 8°. Viennae 1820, typ. et sumpt. Antonii Schmid. Dedicat. ross. d. abb. Andreae. II. Fundamenta linguae Arabicae. Accedunt selecta quaedam, magnamque partem typis non­dum exscriptae sententiae, primis legendi ac in­terpretandi periculis destinatae. 1 vol. 8°. Vien­nae 1822, typ. et sumpt. Antonii Schmid. Dedi­cat. ross. d. Firmian, archiep. Vienn. III. Chrestomathia Arabica, una cum glossa­rio Arabico-latino, huic chrestomathiae adcommo­dato. 2 vol. 8°. Viennae 1823, typ. et sumpt. Antonii Schmid, c. r. priv. typographi. IV. Chrestomathia Syriaca, una cum glossa­rio Syriaco-latino, huic chrestomathiae adcommo­dato. 2 vol. 8°. Viennae 1826, typ. et sumpt. Antonii nob. de Schmid, c. r. priv. typographi. Dedicat. eminentiss. d. card. Rudolpho, archid. Austriae. Manuscripta reliquit, quae in biblio­theca ad Scotos adservantur: V. ChrestomathiaChaldaica, continens 138 p. in 4 0, praefatio iam composita nondum calamo sed graphio solum scripta adiacet. VI. Evangeliorum ss. interpretatio, 160 fol. in 4 0, numeris se invicem continuo suscipientibus diligenter signita. VII. Ad obtinendum doctoris ss. theologiae in univ. Vindob. gradum conscripsit dissertatio­nem de dialectorum orientalium in exponendis sacris veteris foederis liberis necessitate et usu. 35 fol. 4°. 1817.

Next

/
Oldalképek
Tartalom