Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

dustria, testantur „tabulae historicae" ab ipso maxima cum diligentia compositae, quae omnino omnium admiratione dignae in gymnasio Meranensi adservantur. Verba epitaphii virum accuratissime describunt: „Multa et magna molientem zelus Domini comedit." Moesch Beda (Murensis), natus est Frickii in Argovia 1741, in ordine s. Ben. emissis votis receptus 1759. Per 36 annos egregius erat capellae magister, mu­sices peritissimus. Obiit die 2. Dec. 1802. Compositi sunt ab ipso Falsi-Bordoni , Mis­sae nonnullae et Veni s. Spiritus a 4 voc., 2 darin., 2 corn, et violone cum organo obligato. Moser Ambrosius (Lamb ertinus). Natus est Muravii in Styria 11. Iun. 1696, habitum ordinis Benedictini induit in vici­no monasterio s. Lamberti 21. Oct. 17 17 et ibidem vota sollemnia emisit 27. Dec. 1718. Absolutis in ipso monasterio suo studiis theologicis primitias celebravit i5. Apr. 1721. Exinde repetitis vicibus, quia plenus erat spiritu religionis et disciplinae mona­sticae, functus est munere magistri novi­tiorum, insuper etiam subprioris, prioris (1740 —43), dein administratoris in Veitsch, donec repositis curis saecularibus obiit in Maria-Hof 8. Mart. 1756. In bibliotheca Lambertina plura ipsius exstant manuscripta ascetica, inter quae in primis nominari meretur: „Decendialis exercitatio pro neo-profitendis." 4°, quod diu adhuc post ipsius mortem ad instruen­dos novitios adhibitum est. Moser Antonius (Michaëlbura­nus, Salisburgensis). Natus Gastunae, 17. Febr. 1711, profess. 29. Sept. 1733, sa­cerdos 1737. Postquam in gymnasio Salis­burgensi ab anno 1740 usque ad annum 1751 pedetentim in omnibus classibus huius scholae munus professoris et praefecti ad­ministraverat, suscepit anno 1751 in archi­episcopali Benedictina universitate pro­fessuram philosophiae practicae et histó­riáé universalis. Anno 1756 adscendit ca­thedram s. theologiae, et docuit theologiam moralem, usque ad annum 1764. Anno se­quente (1765) 16. Nov. abbas monasterii sui, consiliarius ecclesiasticus reverendis­simi archiepiscopi et s. r. i. principis Sa­lisburgensis et praeses almae universitatis electus est, et 4. die Mártii, 1783 animam Deo redidit. Prelo tradidit manuscripta sequentia: I. Schematismus doctionis in cathedra ethi­ces et historiarum pro anno scholastico currente in archiepiscopali Benedictina universitate Salis­burgi. 4 0. II. Prolegomenon históriáé, seu introductio in históriám universam. Salisburgi. 1756. 4 0. III. Homo beatus, dissertatio theologico­moralis. Salisburgi, 1760. 4 0. Mösl Vitalis (a s. Petro Salisbur­gi), natus Salisburgi 19. Nov. 1735, novi­tius 7. Sept. 1753, monachus professus 8. Sept. 1704, neomysta 12. Nov. 1758, sequen­tibus annis in univ. Salisb. rudimenta, ac grammaticam et 1764 philosophiam docuit, quam biennio absolvit. Ab anno 1767 con­cionator ecclesiae academicae expetitus hanc cathedram post biennium propter vo­cis infirmitatem reliquit. Reliquos vitae suae annos primum in colle Mariano-Plai­nensi, dein in monasterio Deo et proximis laboribus suis litterariis vixit. Obiit bis iubilaeus 2. Dec. 1809. I. Academische Preisfrage über die Ur­sache periodisch fliessender Quellen und die Ver­besserung moosiger Gründe, (i. e. De perennitate

Next

/
Oldalképek
Tartalom