Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
fecit, quam ut rem monasterii tunc temporis valde miseram cito emergere curaret. Eminuit hac in re tanta sollicitudine talique industria, ut anno i833 turrim monasterii, quae anno 1820, fulmine petita, liquefactis campanis a summo usque ad imum perusta fuit, magnis sumptibus restitueret et quattuor novis campanis ditaret, atque ad deflectendam perniciosam fulminis vim perticam ferream cuspide deaurata erigi curaret. Deflagratam etiam domum parochialem cum scholainLudweisrestituit etcomplura alia in utilitatem monasterii fecit. Hie vir, memoria dignus, die 21. Ian. anni 1842 e vita discessit. Scripsit sequentia: I. Epicedion. Manibus dedicatum Reverendissimi, Perillustris ac Amplissimi Domini Domini Bertholdi Reisinger. Abbatis monasterii Altenburgensis dignissimi, Sacrae Caes. Reg. Apost. Maj. Consiliarii nec non insignis Caes. Ord. s. Leopoldi Equitis. Viennae, typis Antonii Strauss. 1820. Fol. II. Succinctum Chronicon praecipuorum domus nostrae (i. e. Altenburgensis) momentorum e documentis tabuiarii nostri excerptum. Viennae, typis congregationis Mechitharisticae. 183g. 4 0. Meyer Geroldus II. (Princepsabb. Murensis), in lucem editus est Lucernae die 13. Maii 1729, votis se Deo obtulit die 1 2. Oct. 1746, ordinem sacerdotalem accepit die 20. Maii 1752. Relicto officio professoris et bibliothecarii administravit egregius oeconomus bona monasterii in Dettingen. Die vero 19. Iun. 1776 princeps abbas electus est rexitque ultra 33 annos. Vitam praesentem clausit die 14. Febr. 1 8 10. Ipse ingentem illam fabricam monasterii construxit, quae hodiedum conspicitur, simulque permulta scripsit et scribi curavit, quae nunc in archiv. Argoviensi retinentur, uti e. gr. Schodeler, rerum Llelveticarum história, et varia opera P. Mauritii van der Meer de monasteriis Seckingen, Katharinenthal et de congregationis Helveticae viris inlustribus. Praeterea e thesauro eruditionis suae complura in scriptis reliquit: I. Litterae familiares, quas dedit vel accepit. 4 vol. cum circ. 800 p. In archiv. Muro-Gries. II. Dispositio ad moribundorum sacramenta suseipienda; actus et exercitia ad beatam mortem obeund. 8°. 306 p. In bibl. Muro-Gries. Cod. 2. 44. III. Eruditiones, históriáé, fabulae, sententiae, dicta, facta, nova, vetera, iocosa, séria, mira, inaudita, urbana, rustica. Miscellania cum indice materiarum. 4 0. 406 p. Ibid. 2. 18. IV. Exhortationes 80 ad conventum Murensem, moniales Hermetis villae, ad novitios, neoprofessos, 2 vol. 4 0. 570 p. Ibid. 2. 19, 20. V. Sermones ad populum in lingua vernacula 52. Ibid. Cod. 1. 109. Inter hos invenitur sermo in primitiis fratris sui Germani postea abbatis Rhenoviensis Bernardi III. MickLambertus (Scotensis),Viennae in Austria die 24. Iun. 1763 natus, cum die 28. Oct. 1780 adolescens septemdeeim annorum s. habitu esset indutus, absolutis sacrosanctae theologiae studiis catechetae in parochia monasterii munus subiit. Votis vero sollemniter nuneupatis die 29. Iun. 1 788 sacerdotio inauguratus est die 15. Aug. 1 788. Paulo post neomysta cooperator missus est ad parochiam in Eggendorf in valle, unde mox in monasterium redux, curati et concionatoris matutini (1793 — 1800) officio functus est. Ad quod magisterio quoque novitiorum suseepto, cum idem concionator dominicalis nec non festivalis et bibliothecarius 1800 designatus esset, partes eas egregie sustinuit magnamque ex iis muI neribus laudem retulit. Anno 1804 primus 38*