Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

III. P. Mikiik Pius: „Vita s. Caeciliae" (in Schola 1878 No. IO et il). IV. P. Vajda Bonifacius: Spolky dëlnikû na základech kfesfansk^ch. (i. e. Sodalitates opifi­cum legibus christianis innixae et desuper fun­datae.) V. P. Kráémer Cyrill : De miraculosa Stren­gensi in Tirol. Matkovics Adolphus Lucas (de s. Monte Pannoniae), in Szabadka com. Bács. in Hungaria natus die 20. Febr. 1822, s. ordinem ingressus die 16. Sept. i838, sollemnia vota die 2. Iun. 1846 emisit et eodem anno die 20. Iul. absolutis in s. monte s. theologiae studiis presbyter fac­tus est. Functus est 1846 —5i Strigonii, I85I —54 Papae, 1854—60Comaromii, i860 —1862 Iaurini officio professoris, deinde vero 1862—65 in abbatia B. M. V. de Dö­mölk, i865 — 70 in Tényő, 1870—72 in s. Martino officio administratoris parochiae ex eo autem idem munus in parochia Lázi obit. Scripsit: Irányeszmék az ifjúsághoz, (i. e. Quae iuve­nibus petenda ac facienda sint.) In progr. gymn. Comarom. 1856/7. 8°. p. 3—8. Matousek Timotheus (Brevno­veno-Braunensis), a Deétná Boh. Natus 2. Iun. I8I3 studiorum causa frequentavit gymnasium Neodomense (Neuhaus). Ab­solutis Lutomyslii studiis philosophicis ha­bitum ordinis Benedictini in monasterio Bfevnoviensi induit. Tirocinii tempore peracto praelectiones ex universa theolo­gia in c. r. univ. Pragena audivit et die 19. Sept. i836 vota emisit sollemnia. Presby­ter 6. Aug. 1837 ordinatus statim officium magistri in gymnasio Braunensi suscepit et anno 1847 gymnasii director est deno­minatus. In educanda iuventute optime meritus anno i863 ad regendam parochiam Braunaviensem vocatus ab illustrissimo episcopo Reginaehradecensi ad dignita­tem notarii episcopalis et decani promotus est. Societas erudita „Lotos" ipsum soda­lem sibi elegit, et cives Braunavienses eum honoris causa concivem salutant suum. Ob insignia in cura animarum mérita volente reverendissimo ordinario anno 1878 vicario episcopali districtus Braunaviensis secre­tarius est adiunctus. Vir diligentia et in­genio praecellens inter varios officiorum labores scripsit: Mathesin spectantia: I. Wann wird das Studium der Mathematik aufhören, Vielen gehässig zu sein? (i. e. Quando invidiae in Studium matheseos imponetur finis?) Habetur in annalibus gymnasii Braunensis ab eo ipso 1850 editis. II. Lehrbuch der Geometrie, (i. e. Artis geo­metricae liber.) I. Buch, 96 p. 8°, tabulae XI. fol. Pragae, typis Haase iuniorum. 1854. III. Logische und arithmetische Richtigkeit der Lehrsätze: zwei gleichbezeichnete Factoren geben ein positives, zwei ungleichbezeichnete Factoren geben ein negatives Product. (De pro­blemate arithmetico.) Promulgavit in litteris gym­nasii Braunensis anno 1857. IV. Ibidem anno 1859: Die Kreisfläche und ihr Quadrat, (i. e. De quadrato circuli.) V. Loc. cit. a. 1 861: Ein trigonometrisches Handbüchlein, (i. e. Libellus trigonometricus.) VI. Die ewige Woche. Eine übersichtliche Tabelle zur schnellen und leichten Ermittlung, auf welchen Wochentag jedes beliebige Datum der Vergangenheit und Zukunft fällt, (i. e. Septi­mana perennis.) Fol. un. Pragae, typis C. Bell­mann. 1876. VII. Tausendjähriger Kalender-Extract (i. e. Extractus calendarii inillenarii.) 1200—2600. Fasc. un. 14 p. 4 0. Typis Th. Böhm. Neopoli Boh. 1877. VIII. Hemerologium christiano - catholicum perenne. Fol. un. Typis Th. Böhm. Neopoli Boh. 1878.

Next

/
Oldalképek
Tartalom