Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

profectus est. In monasterio praefuit ty­pographiae simulque in pomologia et re saltuaria peritissimus fuit. Hinc i853 Sar­nam vocatus docuit pomologiam et rem saltuariam usque ad obitum die i5. Nov. 1871. Edidit: I. Pomologie oder kurze Anleitung in der Obs.tbaumzucht für Anfänger, (i. e. De pomorum cultura.) Luzern, ap. Raeber. 1856. 8°. 12 p. II. Der fromme Christ. Ein Gebet- und Un­terrichtsbüchlein für die Verehrer des hl. Märty­rers Leontius. (i. e. Liber precum.) Typis Murens. 1834. 12°. 130 p. Lyrzer a Zechenthall Placidus (Admontensis), *in terra Salisburgensi, quae dicitur Mittersill, praenobilibus natus parentibus 17. Iun. 1722, absolutis Salis­burgi studiis ad coenobium Admontense, quod avunculus Anseimus abbas per 11 annos rexerat, veniens, i5. Aug. 1743 pro­fessus, 2. Oct. 174Ó primo stetit ad aram. Variis demum officiis cum sacris tum temporalibus admotus illum se exhibuit, quem desiderarent superiores et amarent subditi. Egit nempe cooperatorem in Mau­tern 1753—54, ad s. Galli 1704 —56, prae­fectum hospitio 1706 — 62, parochum in Wildalpen 1763—76, praefectum in Man­hartsdorf 1776 — 86, et postremo oecono­mum in arceStrechau 1787, ubi gangraena depastus placide obdormivit in Domino i3. Iul. 1792 et sepultus est in coemeterio parochiae Lassing, cum depositio in crypta coenobii vi decreti caesarii esset prohibita. Beschreibung und Geschichte der Kapelle Altötting zu Winkler. (i. e. Descriptio historica capellae in Winkler.) Von P. Placidus Lyrzer von Zechenthall. Mscr. 1778. (Admonter Archiv BBB. 27.) Maár Bonifacius Ioannes (de s. Monte Pannoniae), aurea cruce pro me­ritis decoratus, aa. 11. et philosophiae doctor, facultatis phil. in regia univ. Pestinensi collegiatus, in Devecser com. Veszprém, in Hungaria die 29. Aug. 1788 natus, s. ha­bitu die 3i. Oct. 1804 indutus, vota sollem­nia die 6. Dec. 1809 emisit et absolutis Iaurini et in s. monte s. theologiae studiis die 22. Aug. 1811 presbyter factus est. Ab anno 1811 —13 professor gymn. Tyrnavien­sis, 1813— 14 promagister novitiorum in s. monte, 1814—16 professor gymn. Poson., 1816—18 educator filiorum comitis Somo­gyi Viennae, 1818— 20 bibliothecarius in s. monte, 1820 —21 professor históriáé uni­versalis et pragmaticae regni Hungáriáé apud alumnos s. ordinis Iaurini, 1821 —5o vero in academia Iaurinensi, i85o —5i di­rector gymn. Iaurinensis, quibus omnibus officiis maxima cum laude gestis, ex anno I85I spirituális Iaurini degit ad annum i855, quo anno die 3. Sept. in balneis Ba­laton-Füred pie vita cessit. In rebus historicis versatissimus sum­ma cura diligentiaque praeter minora quae­dam scripsit: I. Egyetemes történelem, mellyet érettebb ifjak és olvasók számára irt Maár Bonifácz. Ős­kor. (i. e. História universalis. Aetas antiqua.) Győrött. Sauervein Géza. 8°. Pars 1. 1853. 4 -f­636 + 9P- Par s Ï854- 979 + 1 1 P­II. Elégia illustr. ac rev. domino Thomae Kovács o. s. B. archiabbati occasione sollemnis eius installationis. Iaurini, typis Leopoldi Strei­big. 1830. 4 0. 11 p. III. Carmen propempticum honoribus rev. ac ampl. domini Pauli Horváth, abbatis s. Aniani de Tihany, dum abdicato regentis munere in Tihanyiensem abbatiam rediret. Ibid. 1830. 4 0. 7 pag­IV. Hála-adó vers, mellyet méltóságos és főtiszt. Iuranits Antal Urnák, Győrmegye püs­pökének, midőn méltós. és főtiszt. Kovács Ta­36

Next

/
Oldalképek
Tartalom