Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

quum tunc iam incoepisset, quum studia philologica ling-uae huius in cunabulis ad­huc essent, proprio Marte sibi „orthogra­phiam slavicam" congessit „pravis" appel­latam in archivo sub C. s. i3 adservatam, ubi etiam eius opus: Grammatikalní nálezy a bâsnë (i. e. Additamenta ad grammati­cam et poëmata) — seduloque laboré in id incubuit, ut gentis suae homines mores suos et instituta servarent ; qua de causa ipsé­mét populum carmina gentis propria edo­cuit, quae collecta sub titulo: „Chasoviny" et „Syroviny" in manuscripto duobus tomis comprehensa sub Msn. 693 et 694. Fol. 534 et 555 in bibliotheca nostra adservantur. P. Kfiz nomen sibi acquisivit in Moravia et Bohenfla ante omnia sua „etymologia" qua declarare conatus est, idioma slavicum inter antiquissima orbis esse recensendum. Sedulo huic scopo insudavit, basi phonetica innixus, cuius fructus speciali eius opere „Slovník" (Lexicon) continentur, inter ma­nuscripta bibl. nostrae adservato. Quae conamina eius tunc, quum opus praeclarum Safariki Antiquitates" nondum lucem aspexerat, iure et merito philologorum sla­vorum laudem meruerunt. Kubovics Remigius (de s. Monte Pannoniae), in Farkashida com. Poson. in Hungaria die 8. Ian. 1742 natus, die 17. Mart. 1774 presbyter ordinatus, vota sol­lemnia die 1 5. Apr. 1779 emisit. 1802—10 orator a sacris in abbatia B. M. V. de Dö­mölk, 1 810—3o spirituális Iaurini, quo an­no die 14. Ian. vir vere religiosus et ab omnibus singulariter cultus vita cessit. Scripsit: Applausus honori illustr. ac rev. domini Tho­mae Kovács archiabbatis pro sollemni eiusdem installatione dicatus. 1830. Iaurini. Typis Leo­poldi Streibig. 4 0. 7 p. Kuehn Raimundus Ludovicus (de s. Monte Pannoniae), Ginsii com. Castrif. in Hungaria die i5. Dec. 1828 na­tus, s. habitu die i5. Sept. 1844 indutus, emissis die 3. Aug. i852 votis sollemnibus et absolutis in s. monte s. theologiae stu­diis eodem anno die 7. Aug. presbyter factus est, ex quo tempore usque ad annum 1868 officio professoris Strigonii functus, ab anno 1868 administrator bonorum Iau­rini degit. Scripsit: I. Adnotationes meteorolog. pro instituto meteorolog. centrali Viennensi ab anno 185 6 ad annum 1864. II. Természettan felgymnasiumok és fel­reáltanodák számára. Irta Subiő S. Ford. Kruesz Kr. és Kiihn R. (i. e. Subie: Physica, convert. Kruesz et Kuehn.) Pest, Heckenast. 1862. 8°. 336 et 208 p. 2 edit. III. Természettan algymnasiumok számára. Piskó F. J. 2. kiadása után ford. Kühn R. (i. e. Piskó: Physica. In ling. Hung, convertit Kuehn.) Ibid, 1864. 2. edit. Pro scholis, quae vulgo „rea­les" dicuntur, separatim editum opus. IV. Vélemény a Magyarországban haszná­landó természettani tankönyvek ügyében, (i. e. Qui libri phys. in scholis Hungáriáé adhibeantur.) In „Tanodai lapok." 1865. V. A pannonhalmi főapátság kismegyeri gazdasága, (i. e. Praedium archiabbatiae de s. M. Pannoniae in Kismegyer.) In: Győr megye és város egyetemes leirása. p. 279—282. (Vide: Fehér Hipp.) Kuhn Augustinus (Murensis), na­tus die 10. Sept. 1790 in pago Buenzen in Argovia, sollemniter professus die 8. Dec. 1810, sacerdos die 9. Oct. 1814, multum la­boravit qua director in scholis Murensibus multosque gratos discipulos qua professor rhetorices, physices et philosophiae habuit usque ad annum 1835, quo schola a guber-

Next

/
Oldalképek
Tartalom