Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

s. ordine sublato nomen baptismale resumpsit.) Győrben. 1794. Streibig. 8°. 235 p. II. Sublato s. ordine ius canonicum in se­minario laurinensi docuit, cuius manuscriptum Hungarico idiomate reliquit. Fuxhoffer-Czinár: Monast. I. 151 p. Kovács Thomas Iosephus (archi­abbas s. Martini de s. Monte Panno­niae), s. theologiae doctor, facultatis theol. in r. univ. Budapestinensi collegiatus, in Szabadka com. Bács. in Hungaria die 23. Nov. 1783 natus, die 5. Nov. i8o3 s. habitu indutus, vota sollemnia die 24. Nov. 1804 ' emisit et die 23. Apr. 181 1 presbyter ordi­natus est. 1 804 —7 professor gymn. Iaurini ; 1807 —9 ibidem, 1809—13 vero in s. monte studiis s. theologiae vacavit. 1813 — 27 ibi­dem officio professoris studii biblici et lin­guarum orientalium, 1827—29 prioris ma­xima cum laude functus, i83o archiabbas nominatus est. Pie in Domino obdormivit die 5. Ian. 1841. Insignis vir atque optime de s. ordine meritus varios reliquit libros manu scriptos, qui in bibliotheca centrali in s. monte ad­servantur; maioris momenti sunt: I. Hermeneutica biblica utriusque foederis et introductio in libros novi foederis. 4 0. 223 -f­196 p. II. Manuscripta biblica. 4 0. 934 p. III. História litteraria exegeseos novi foe­deris. 4 0. 38 p. IV. Ius canonicum seu ecclesiasticum. 4 0. 447 P­V. Scripta iuris ecclesiastici. 4 0. 210 p. VI. Ius publicum gentium. 4 0. 198 p. VII. Ius publicum Hungaricum. 4 0. 95 + 36 p. VIII. Philosophia iuris. 4 0. 1 52 p. IX. Politia. 4 0. 432 p. X. Statistica. 4 0. 154 p. XI. Oeconomia nationalis. 4 0. 160 p. XII. Theologia morális. Concinnata a Th. Kovács. 4°. 448 p. XIII. Theologia pastoralis. Concinnata a Th. Kovács. 4°. 59 p. XIV. Scientia rei aerariae seu financia. 4 0. 23 pag. XV. Stilus curialis. 4 0. 44 p. Kovátsits Marcellus Franciscus (de s. Monte Pannoniae), adsessor s. se­dis' consist, archiabbatialis, in Zala-Apáthi com. Zalad. in ITungaria die 14. Nov. i8o5 i natus, monasterium in s. Monte Pannoniae situm die 15. Oct. 182oingressus, ei die 17. Iul. 1827 sollemni votorum emissione adscrip­tus est. Absolutis in s. monte s. theologiae studiis, anno 1828—29 in abbatia de Tihany munus bibliothecarii obiit ; inde autem, cum die 21. Oct. 1829 sacris initiatus esset, Papain iussu archiabbatis se contulit, ubi per annum officio professoris gymn. func­tus, anno i83o aeque professor gymn. Gin­sium translatus est, ibique usque ad annum 185o degit. 185o —5y professor gymn. Iauri­ni, 1857—65 promagister novitiorum et ra­tionum exactor in s. monte, ex eo ibidem mu­nere spirituális et rationum exactoris fun­gitur. Mense Oct. 1879 omnibus congratu­lantibus iubilaeum sacerdotale celebravit. Duo edidit sine nomine carmina, quae dicuntur occasionalia, alterum in honorem archiabbatis Michaelis Rimely, alterum in honorem episcopi Sabariensis Gabrielis Balassa. Carmina inscribuntur : I. Oda, mellyel méltóságos és főtiszt. Ri­mely Mihál urnák, tavaszhó 18-án 1843 tisztei­kedék a kőszegi királyi tanoda. Kőszegen, Rei­chard Károly betűivel. 4 0. 7 p. II. Méltóságos és főtiszt. Balassa Gábor tiszteletére püspöki székének elfoglalásakor a pannonhegyi benedekiek kőszegi székháza által. 1844-ben. Ibid. 4 0. 7 p. Kraus Honorius (Scotensis), Transsylvanus Coronensis, natus est die

Next

/
Oldalképek
Tartalom