Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

alpen et postremo in KLraubath pastorern egit fidelem, ubi 7. Ian. 1801 febri pu­trida obiit, iteratis Gallorum invasionibus valde vexatus. Composuit 2 Regina coeli et 6 Tantum ergo, quae vero incendio anni 1865 perierunt. Kokal Placidus (Admontensis), Suevus e Gmünd, filius militis i3. Mart. 1797 natus, studiis Graecii laudabiliter absolutis, militiam s. Patris Benedicti sequens Ad­montes professus est i.Nov. 181 g et 7. Sept. 1821 primitias celebravit. Totam vitam sa­cerdotalem erudiendae iuventuti impen­dens, in gymnasio Graecensi et ludenbur­gensi, ubi etiam directoris munere funge­batur, iuvenes instruxit. Relicta cathedra 1 ' _ I publica ab imperatore Francisco Iosepho aurea meritorum cruce cum corona deco­ratus, domi professor erat cantorum stu­diosorum, donee incendii anno 1865'totum coenobium devastantis horroribus debili­tatus diem obiit extremum 17. Aug. 1866, paralysi pulmonum correptus. I.Prolog, welcher am 23. Juni bei Gelegenheit des Priesterjubiläums Sr. Hochwürden des Herrn Alois Friedrich Leitner, Stadtpfarrers zu Juden­burg etc. etc., von einem festlich geschmückten Mädchen gesprochen wurde, (i. e. Prologus, dictus in sacerdotii iubilaeo parochi etc.) Stiria, 1844. No. 88. II. Nachruf Judenburgs an das löbl. k. k. 13. Feldjägerbataillon von Placidus Kokal. (Poé­ma dedicatum cohorti velitum.) Gedicht. Stiria, 1856. No. 12. III. Verschiedene Logogryphe, Homonyme, Aenigmen, Charaden, theils lateinisch, theils deutsch. Kolár Aemilianus (Brevnoveno­Braunensis), natus Srlinii Boh. die 9. Oct. 1820, habitu mon. indutus 1842, vota emisit soll, die 3. Aug. 1845, et absolutis in univ. Pragena studiis theologicis die 1. Aug. 1847 sacerdos ordinatus est. Missus in cu­ram animarum ab anno 1862 administrabat parochiam Orloviensem in Silesiae parte Austriaca ibique 28. Apr. pie in Domino defunctus est. Ad festa iubilaei ecclesiae illius, anno 1268 fundatae, ad quam olim praepositura exstitit ordinis nostri, scripsit libellum festa haud indigne illustrantem, cui titulus: Památka 600 letá zaloáení chrámu Páne v Orlovë. Pragae, typis Car. Bellmann. 1868. I2°. 3 2 P­Kolb Em m eranus (Seitenstadien­si s), Yindobonae imperii Austriaci urbe die 9. Aug. 1729 nobilibus parentibus na­tus die 28. Oct. 1748 s. habitu indutus eo­dem posteri anni die nuncupatis votis sol­lemnibus coetui monachorum Seitensta­diensium est adgregatus. Absolutis in mo­nasterio Seitenstadiensi studiis theologi­cis die 8. Oct. 1752 primum obtulit sanctis­simum missae sacrificium. Primum sacer­dotii triennium in parochia Seitenstadiensi animarum curam gessit. Ab anno 1766 in eodem monasterio iuvenes fratres scriptu­rarum sacrarum disciplinant docuit, quo officio fungendo abbati adeo probatus est, ut prior monasterii eligeretur. Quod mu­nus cum unum annum et sex menses ges­sisset, ecclesiae AVolfsbacensi praefectus est. Post aliquod tempus in monasterium revocatus camerae domesticae est praepo­situs. Denique 1780 denuo in vineam do­mini vocatus, parochiae Aspacensi prae­fuit, quo in munere Kalendis Febr. 1786 pie obdormivit in Domino. Scripsit: Chronicon sacrum ab orbe condito adusque excisam per Titum urbem et templum Ierosoly­mitarum concinnatum. Ms. fol. in biblioth. Seiten­stadiensi adserv.

Next

/
Oldalképek
Tartalom