Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
maáovii constitutes, ubi calamitatibus variis , imo penuria quandoquidem multo exagitatus, forti manu iura coenobii contra ausus temerarios officialium aeque ac subditorum tuebatur, quibus demum cedere ratus anno 1788 domum remeavit, et postquam hie et in circuitu varia officia, in quibus inde ab anno 1791 per quinquennium Urspicii parochi absentis, 1796 magistri novitiorum nostrorum, et anno 1802 a4.Iul. ad finem Decembris usque Zbraslaviae administratoris commemoranda veniunt, iussu et mandato superioris obierat, initio i8o3 prior domus constituitur. Oblatam vero sibi administraturam parochiae Raigradiensis humillime iterato deprecabatur, j „quia aetas et vires ad subeundum rite hoc munus non sunt (ut seribit) amplius proportionatae", signanter „quod pedes ab i omni humoré custodire cogebatur et quia maxilla infausto casu fracta multum loquentem impediebat". Aetatis suae anno 71 placide in Domino obiit 4. Iun. in vigilia patroni sui anno 1806 in scirrhomate hepatis, et in absentia praepositi a parocho Mödloviensi Hilario Drey ad s. crucem Raigradii sepelitur. Keller Bonifacius sequentia reliquit opera manuscripta: I. Libelli duo instructionis ad neo-conversum. Cod. pap. tom. unicus in 4 0. sine pag. sub Msn. 48. IV. Sign. B/K. II. 2. 10 bibliothecae, conscr. anno 1757. II. Notae ex s. scriptura seu brevis expositio cuiuslibet capitis suo ordine iuxta alphabetum in ordinem redigenda in auxilium faciendarum concionum. Descriptum sine anno, appositus fasc. cum chronogrammis ex scriptura sacra pro diversis annis compositus. Cod. pap. in 4 0. in diversis plagulis sine pag. Msn. 449. Sign. F/K. II. a. 13 'biblioth. III. Tractatus de Deo uno et trino. Cod. pap. terniones 17 in 4 0. sine pag. Msn. 516. I. Sign. F/K. II. b. 15 bibl. IV. Conciones Germanicae in dominicis et festis habitae et scriptae a P. B. K. annis 1791 —1796 Urspicii. Cod. pap. in uno fasc. in 4 0. No. 15. Msn. 553. Sign. F/K. II. ß. 21. Keller Constantinus (Admontensis). Natale solum fuit Constantino Graecium ab 18. Apr. 1778. Primitiis 4. Nov. 1 80 1 sollemniter celebratis anno sequenti 19. Apr. inter Benedictinos votorum emissione est receptus. Neosacerdoti curatia Hallensis regenda tradebatur unacum munere catechetae et directoris scholae normális Admontensis. Temporis decursu ad parochiam Mautern et demum Groebming est missus, quo in loco per 40 annos pastorem egit animarum indefessum addita etiam per aliquot tempus administratione decanatus Haus. Obiit senex valdo honorandus, senior capituli, prof, et sacerdos iubilaeus, rever. princ. episc. Seccov. consiliarius et aurea meritorum cruce cum corona decoratus 4. Sept. 1864 marasmo senili consumptus. Constantinus rem pomologicam et rusticam optime coluit et tractavit, qua de re plurium societatum ad id constitutarum tum honorarius quum activus salutabatur sodalis. Katechetik und Pädagogik zum Gebrauche der Vorlesungen, (i. e. Catecheticae et paedagogiae instruetio.) Graz, 1812. 8°. Keller Ioseph (Murensis), natus Zurzachii in Argovia Helvetiae die 9. Ian. 1784, vota vovit die 3i. Mart. 1807 et ordinem sacerdotalem nactus est die 8. Oct. 1809. Docuit rhetoricam, philosophiam et theologiam. Parochiam Lunkhofen administravit 1824—-25, dein factus est parochus in Wohlen, ubi mortuus est die 21. Apr. 1854.