Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
sias Syrovicii, Ostrovaöicii ac Domaáovii. Quoad domum Dei, cuius decorem semper dilexit, non solum intus omnia ecclesiae monasterialis restaurata fuere, uti stalla, tabernaculum, sacrarium, verum etiam anno i863 statua fundatoris mon. nostri ducis Bfetislai e marmore affabre exsculpta et duae imagines s. Benedicti et s. Scholasticae, a peritis utriusque artis viris, ]\Iax Pragensi sculptore et Führich Viennensi pictore, magnis sumptibus acquisitae, depositorium paramentorum novum anno 1878 adaptatum, tria vexilla nova, pretiosa umbella pro festő Theophoriae, duo calices novi, candelabra quatuor deaurata, casulae variae, ornatus unus coloris violacei ac demum pretiosissimus ex „Goldbrocat" nec non linteamina varii generis comparata fuere. Pari solertia bibliotheca nostra munificentissime aucta est, in qua inde ab anno 1864 summa voluminum non solum duplicata (sunt nunc 53.718 tomi) sed et novum locum adaptatum , libris hodierno more dispositis ac cancellaria instructa est, atque mille fere florëni quotannis operibus acquirendis impenduntur, exceptis bibliopegi rationibus. In quibus omnibus curis et negotiis pro ornanda coenobii nostri supellectili cura animarum, tum fratrum, tum populi nunquam fuit neglecta, in primis scholae, seminarium vitae puerorum omnis cura adhibita est, id quod non solum médias inter perturbationes civiles, retentio huius patronatus haud parum onerosi, verum etiam fere quotannis procuratio omnimodae supellectilis et adiumenta pauperibus in vestibus, calceamentis etc. exhibita testantur. Merito igitur Guntherus abbas ceu pater ab omnibus honoratur. Neminem enim miserum unquam dimisit, cuius indij gentiis, quoad fieri poterat, non mederetur. Singularem eius in omnium animis reve, rentiam, tantis virtutibus promeritam, iteraI tae occasiones patefecere. Sic anno 1861 redux sanus ex balneis Graefenbergensibus, quibus desperata iam salute usus est, i gratulatorio carmine salutatus fuit, eodem modo sollemniter honoratus est anno i865, quo quinquagesimum aetatis suae annum attigerat, et profecto — sic stat sententia nostra — unanimis fratrum piorumque precibus a Deo impetratum est, ut ex letali morbo anno currente iterum convaluit, qui annus vigesimus quintus felicis regiminis Guntheri abbatis opitulante Dei gratia completur et manifestât quam dulce sit et incundum „habitare fratres sub tali pâtre in unum". Kaliwoda acta eruditorum variis accessionibus augebat et insuper duo sequentia conscripsit, quae in bibliotheca adservantur, opuscula: I. Vorträge aus der Religionswissenschaft, (i. e. Praelectiones ex doctrina religionis.) Partes duae in 26 ternionibus. Ms. pap. in 4 0. sine pag. comp, sub Bn. 576. Sign. F/K. II. a. 32—58. II. Böhmische Literaturgeschichte, (i. e. História litteraturae slavicae quam praelegit et conscripsit.) Fasc. in 8°. comp, sine pag. Msn. 692. Sign. F/K. I. d. 26. Kaltenbrunner Alexander (Ad! montensis), natus 19.Nov. 1798, religiosa professione ordini adstrictus 8. Oct. 1820 et anno sequenti 7. Oct. primitiis sollemniter celebratis totam vitam sacerdotalem iuventuti erudiendae dedicavit in gymnasio Iudenburgensi et Graecensi, cui etiam ; director praeerat ab anno 1849 usque ad ! obitum, quum febris typhosa eum abriperet 2. Oct. 1854. Alexander inter doctoi res philosophiae, sodales soc. oeconomicae 28