Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
gradienses Wolny et Rücker professores habuit, nondum clare patuit, ad quem statum eum vocaverit Deus. Mentem subinde occupavit propositum ; se ad studia iuridica aut medica convertendi, ea sola de causa, quia iisdem duo iuvenes quibus intimo familiaris vicissitudinis iungebatur nexu 7 navarunt operam. Ast alia erant consilia Dei circa vocationem eius et infirmitas pectoris, quae infausto au'su obicem posuit fervori in studiis philosophicis, quaeque et unius anni moram interponere coëgit, vocationem veram fecit manifestam. Resolutioni corporis presso pede accedens votum vovit iuvenis, quod si sanitatem recuperaverit a Deo exauditus in gemitibus, totum sese consecrare velit sacratioribus s. theologiae studiis et ministerio Dei, ut et ardentissimis piae matris satisfiat votis. Restituta opitulante Deo sanitate, non erat deliberandum amplius quem eligeret statum. Quamvis vitae reguláris teneretur desiderio, tamen dilectae matris sententiae, quae in filio ecclesiasticum sacerdotem conspicere optabat, morem gerere ratus filius, primos duos s. theologiae cursus in instituto theologico episcopali Brunae absolvit qua dioecesanus. Ast cum anno i838 i3.Iul. dilectissima mater fatis cederet humanis, morae omnis impatiens ad limina monasterii nostri, comité professore theologiae Francisco Susil, cui singularirevinctus erat caritate, puisât et instat, ut suscipiatur et spes illico data, fore ut absoluto anno scholastico tertio ei omnino ad s. ordinem ianua aperiatur. Spe hac erectus ad theologiam 3 t ü anni continuandam revertitur, quo cum eminenti progressu absoluto Calendis Septembris 1839 sacram vestem benedictinam accepit e manibus abbatis Victoris et tirocinium exorsus est magistro P. Baptista. Novitius egregii religiosi explevit partes et vocationem regulärem non tantum spiritu pietatis et humilitatis, sed et praeclaro ingenio et eruditione comprobavit. Absoluto novitiatu ad theologiam pastoralem Brunam mittitur et 11. Apr. in dominica resurrectionis sollemniter emisit professionem sub sacro pontificali et sequenti die accepit ordines minores. Primus fuit inde ab antiquissimis temporibus apud nos, qui hac occasione cucullam seu floccam accepit, tamquam vestem vere et proprie benedictinam, quam anno praecedenti abbas Victor Bfevnovio attulerat, Raigradiensibus penitus ignotam, et quam vel ideo: „Guntherkam" vocare placuit. Absoluta theologia anno citato 1841 s. ordinibus initiatus est ab excell. episcopo Brunensi Gindel (i3. — 16. lui.) qui iam denominatus episcopus Gurcensis et iam in praecinctu discedendi ad novum destinationis locum clericos ordinavit, antequam examina e theologia pastorali subiissent. Primitias celebravit P. Guntherus in festo nativitatis B. M. V. in ecclesia nostra monasteriali; pro concione dixit P. Aloysius. Morum gravitate et religiositate non minus quam eruditione eius motus abbas illum pro professura religionis in instituto philosophico Brunensi illico destinavit, cum professor huius P. Antonius Raigradiensis optaret absolvi et ad monasterium redire. Ast cum nemo esset, qui in parochia Raigradiensi locum cooperatoris suppleret ad munus hoc destinatus est Guntherus 26. Sept. 1843. Duobus annis post tandem in locum P. Antonii professor supplens religionis et paedagogicae suffectus est, quo in munere per decursum lustri affabilitate