Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

summos honores provectus-, summa sibi ope enitendum esse contendendumque ar­bitrates est, ut et illud praeclarum s. Bene­dicti, ut in omnibus glorificetur Deus, ad effectum perduceret et asceterii sibi com­missi saluti numquam non stúdiósé consu­leret. Quod utrumque quanta cum pru­dentia quantaque dexteritate egerit, do­cumente pulcherrimo esse possunt gratia Dei, quae eum usque adhuc manifeste est secuta, amor fratrum in dilectum prae­sulem propensus, resque monasterii ab eo tantopere auctae. Haec vero eius pruden­tia, qua rebus monasterii consuluit, non tantum ei suorum sed exterorum etiam merito conciliaverunt fidem et aestimatio­nem. Itaque factum, ut c. r. ap. maiestatis Francisci Iosephi imperatoris et inclyti regiminis Austriaci consiliarius nominatus, cum inclytorum ordinum provincialium Austriae inferioris a selection consilio ad­hibitus deputati munere fungeretur, die 16. Aug. 1870 designatus sit provinciáé mare­schallus. Quem summae dignitatis gradum gratia augustissimi imperatoris identidem, et tertia vice anno 1878 concessum, adeo egregie sustinuit nec non usque adhuc gerit, ut ipse augustissimus Austriae im­perátor viri tantopere de re publica meriti pectus cruce equestri ordinis coronae fer­reae II. cl. die 1. Mart. 1874 decorarit eum­que curiae optimatum ad dies vitae ad­scripserit Nov. 1875. Anno 1879 a celsis­áimo Austriae regimine electus fuit, qui subpraesidis munere in consensu virorum, qui communi Austriae Hung-ariaeque reg­norum causae utilitatique consuluerunt, Pestini fungeretur. Multae praeterea so­cietates et scientificae et ad humanitatem spectantes, eum sibi sodalem addidere. Quibus vero tam multis publicis privatis­que negotiis atque muneribus, quamvis paene obrutus sit vir septuaginta fere an­norum, tamenbona semper valetudine usus nunquam non satis virium habet, ut Deo fautore abbatiae Scotensi possit praeesse ad multos adhuc annos. In primis fervidus verbi divini praeco nec non s. patrum scriptorum peritissimus, typis edidit: I. Conciones in diebus festis ss. Leopoldi et Stephani : Am Feste des h. Leopold, Beich­tigers, Markgrafen in Oesterreich. Am 15. Nov. 1839 in der Stifts- und Pfarrkirche der Hoch­würdigen regül. lat. Chorherren des h. Augustin zu Klosterneuburg. Viennae, 1839, typis Caroli Gerold. — Am Feste des h. Stephanus des ersten Märtyrers und Schutzheiligen der 1. f. Stadt­Pfarrkirche zu Baden. Am 26. Dec. 1852 eben­daselbst vorgetragen. Viennae, 1853, typis Fer­dinandi Ullrich. II. Conciones pro diebus anniversariis: Am Restaurations-Feste der Kirche der Bürgerspitals­Versorgung zu St. Marx in Wien. Am achten Sonntage nach Pfingsten vorgetragen. Viennae, 1841. In com. apud Mayer et comp. — Bei dem jährlichen Dankfeste des Kranken-Institutes für Handlungscommis in Wien. Vorgetragen am Pfingstmontage den 12. Mai 1845. Viennae, 1845, typis congreg. Mechith. III. Conciones pro primitiis et secunditiis: Am neunten Sonntage nach Pfingsten, als der Herr P. Magnus Bobies, o. s. B. (Scotens.) sein erstes heiliges Messopfer Gott feierlich dar­brachte. Viennae, 1841, typis Ulrici Klopf. t — Zur Secundiz-Feier des Herrn P. Martin Ten­schert, Capitularpriester und Senior des Stiftes Schotten, Pfarrverweser zu St. Ulrich, Ritter des Franz Josephs-Ordens, bischöfl. Consistorialrath zu Tarnow, am 15. Nov. 1870 in der Pfarrkirche zu St. Ulrich. Viennae, 1870, typis congreg. Mechith. — Zur Secundiz-Feier des Herrn P. Odilo Kopp, Capitularpriester des Stiftes Schot­ten, Pfarrverweser in Gumpendorf, fürsterz-

Next

/
Oldalképek
Tartalom