Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
quibus P. Fridolinus Kopp, monachus et postea abbas ac princeps Murensis in Helvetia genealogiam diplomaticam augustae gentis Habsburgicae impetebat, solide respondit in suo anonymo denudato et ad locum restituto, ubi probatum fecit, actorum Murensium auctorem, excepta genealógia, quam Marquardus Herrgott non sine rationibus impugnaverit, Blasianum fuisse, e s. Blasio ad abbatiam Murensem postulatum. Huic operi adiecit chronicon Biirglense, antea ineditum, quod Conradus, monachus San-Blasianus , Wernhero iuniori de Kaltenbach Bürglensis cellae fundatori coaevus, in laudem piissimae familiae de Kaltenbach conscripsit, insertis quam plurimis, quae ad illustrandam históriám coenobii s. Blasii pertinent. Postea senescenti et aliis laboribus distento P. Marquardo Herrgott, qui cum titulo vices-gerentis Krotzingensem praeposituram administrabat, in subsidium datus, agriculturae, praesertim nova methodo excolendae intentus, multa ex libris eiusmodi collecta tentavit vario successu ; societas agraria pagi Aargaviensis in Helvetia eum sodalem suscepit. Felicissimam autem sociam Marquardo Herrgott iunxit operam ad perficienda monumenta Austriaca, quae, Marquardo Flerrgott fatis functo, parochiae vicarius in Neggenschwil et supremus unitarum ecclesiarum administrator in Bonndorf perfecit, quorumque tomum IV. ex duabus partibus compositum typis SanBlasianis commisit. In praemium laborum, quos pro illustranda história Domus Habsburgiae et Lotharingiae insumpserat, ab impératrice Maria Theresia aeque atque Herrgottus consiliarii ac historiographi regii titulo et honore ornatus est. Cum autem opus hoc splendidum et carum fatali incendio coenobii s. Blasii anno 1768 interierit, ad illud restituendum misit Augustissima Maria Theresia 4000 florenos, et restituit, cum interim P. Rustenus praematura morte die 2. Apr. 1769 obiisset, auxit et ad sua tempóra deduxit abbas Martinus Gerbert. Sequuntur opera eius typis impressa et manu scripta: I. Anonymus Murensis denudatus et ad locum suum restitutus, sive acta fundationis monasterii Murensis denuo examinata. Accessit chronicon Biirglense. Friburgi Brisgoviae, 1755. p. 384. 4 0. II. Taphographia principum Austriae, quae est pars I. et II. Tomi IV. et ultimi monumentorum Aug. Domus Austriacae. Post mortem RR. PP. Marquardi Herrgott et Rusteni Heer o. s. B. congregationis ad s. Blasium in Silva nigra capitularium, nec non S. C. R. A. Maiestatis consil. et historiographorum, restituit, novis accessionibus auxit et ad haec usque tempóra deduxit Martinus Gerbertus, eiusdem congregationis abbas S. U. R. I. P. — Pars prior continet commentarium, quo tabulae aeneae ac monumenta cetera exponuntur, subiectis tabulis necrologicis. Typis San-Blasianis, 1772. p. 552. Folio. — Pars posterior continet, praemisso singulari, librum ultimum, de urnis extorum et cordium, auctarium diplomatum cum indice, et tabulas aere expressas num. CXVIII. Typis San-Blasianis, 1772. p. 193; p. ind. 39. Fol. III. Dissertatio de litterarum studiis in monasterio s. Blasii magis magisque promovendis. Manuscript, continetur in Stanislai Wülberz analectorum tomo V. p. 322. IV. Commentarius super regulám s. Benedicti et meditationes. Manuscript. 1755 in folio. Pars I. continet folia 197, pars II. folia 205. Adservatur in archivo San-Paulo No. 230. Heilmann Fridericus (Mellicensis), Austriacus Taiskirchensis, natus die 20. Ian. 1817, indutus die 1. Oct. i836, die