Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
vivida eruditione perficit, demumque ad complendam epitaphiorum Moraviensium olim a D. Stfzedowski incoeptam collectionem animum et calamum vertit, ast dum ultimam huic operi manum imponit, litteris valedicere cogitur. Paralysi simul et arthritide afFectus iam inde ab anno 1790, quibus medendi causa frustra iteratis vicibus balnea visitabat, multumque his- cruciatus infirmitatibus fatis tandem cedere adigitur 27. Mart. anno 1794 magnum sui apud omnes, praecipue vero apud eruditos, desiderium relinquens. I. Typis edidit: I. Assertiones theologicae scholastico-positivae et morales de fide, regulis fidei, actibus humanis et beatitudine, quas in mon. Raigr. anno 1759 4. Sept. propugnandas suscepit ex praelectionibus Othmari Conrad. Brunae, typis Emanuelis Swoboda, 1759, in 4 0. in nostra bibl. sub Bn. 1053. Sign. R. e. 1. No. 18. II. Item: Assertiones theologico-canonicomorales de conscientia, iure obiectivo et subiectivo, quas anno I 760 mense Aprili propugnandas suscepit, typis ut supra in 4 0. apud nos Bn. 2754. Sign. B. 11, f. 37. No. 9. III. Item: Anno 1760 26. Aug. ex praelectionibus Othmari Conrad pro annua disputatione exposuit: Positiones theologico - dogmaticas de gratia Salvatoris nec non de incarnatione, typis ibid, apud nos Bn. 13697, cum sign. B. 11, f. 37. No. 10. IV. Iura primaeva Moraviae (de quo supra), collegerunt ac notis illustrarunt benedictini Raigradienses. Brunae, typisNeumannianis, 1 781. 8°. pag. 121, apud nos Bn. 10800. Sign. I. II. d. 15. bibl. II. Bibliotheca nostra Raigradiensis manuscriptorum Habrich notât: I. Adnotationes in physicam experimentalem Francisci Habrich eiusdem auditoris anno 1755. Pap. Ms. in 8 tern. mane, sine pag. Msn. 487. Sign. F/K. II. a. 53. 4°. II. Pars secunda Matheseos seu Geometria ex praelectionibus r. p. Ioannis Kerber soc. Iesu descripsit Franc. Habrich eiusdem auditor Iulimontii die 9. Mai 1758. Pap. Ms. in uno fasc. sine pag. Msn. 490. Sign. F/K. II. a. 55. 4 0. III. Logica maior dialectica seu impartialis inter peripateticos et antiperipateticos media. Ms. pap. in 8 plagulis, in fine mane, in uno fasc. sine pag. Msn. 497. Sign. F/K. II. a. 2. 4 0. IV. Fasc. qui continet: 1, Compendium theologiae pastoralis. 2. Anmerkungen aus Felbingers Vorlesungen über die Kunst zu catechisiren. (i. e. Adnotationes ad Felbingeri „artem catechizandi".) Ms. pap. in duobus tom. et 6 plag. 4°. Msn. 468. Sign. F/K. II. a. 32. V. Annotationes in philosophiam metaphysicam et ethicam a r. p. Ioanne Polansky et r. p. Preisler praelectam descr. ab Alexio eiusdem auditore anno 1775. Ms. pap. in 12 tern, sine pag. 4 0. Msn. 478. Sign. F/K. II. a. 14. VI. Conciones festivales bohemicae in festis B. M. V. sanctorum, dedicatione ecclesiae etc. habitae et scriptae a P. Alexio ab anno 1776—86. Ms. pap. in fol., in uno fasc. (sunt 26). Msn. 546. Sign. F/K. II. ß. 11. VII. Conciones dominicales bohemicae habitae et scriptae ab anno 1777—86 (sunt summatim 66). Ms. pap. in folio, sine pag. Msn. 547. Sign. F/K. II. ß. 12. VIII. Praecursus iuris canonici seu institutiones civico-canonicae. Cod. pap. in 8 ternionibus, sine pag. 4 0. Msn. 443. Sign. F/K. II. a. 6. IX. Descripsit: Summa virtutum fratris Leonis prioris in Raigrad de anno 1416 (cuius originale in bibl. nostra adservatur sub Msn. 392. Sign. D/K. I. a. 15), quae copia Ms. pap. in fol. sub Msn. 564. Sign. F/K. II. a. 16 invenitur. ! III. Manuscripta vero, propria potissimum manu exarata, quae in archivo nostro adservantur, sequentia veniunt assignanda: I. Sermones eius capitulares tamquam prioris domus, sub A. XVI. 5, in fol. sine pag. 3 tern.