Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Obitum eius tum intra tum extra muros monasterii sincere et graviter lugebant. Erat quippe vir, uti ex brevi vitae narratione abunde intelligitur, ingenio potenti atque eminentissimo, animo nobili et ingenuo, cui in deliciis erat, benefacere aliis, ordini s. Benedicti totus addictus, sacerdos flagrans studio religionis; cum sibi ipsi imperaret, princeps subditos consilio et cum auctoritate regebat ; theologiae omnes partes evolvens et scriptis illustrans, ex genuinis revelationis fontibus, s. scriptura et traditione hauriebat; abbas totus suorum pater. Rem domesticam felicissime administravit, soluto aere alieno magno, et immodicis sumptibus in exstruendas aedes factis, summám tarnen haud exiguam paratae pecuniae successori reliquit, cum ipsius et confratrum admiratione, adauctis etiam pecuniis pro censu elocatis: cui nempe in omnibus rebus benedixit dominus, eo quod semper illud salvatoris nostri consilium et promissum in corde et ore habuerit : „Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et omnia adicientur vobis." Sequuntur eius scripta, typis impressa: I. Theologia vetus et nova circa praesentiam Christi in eucharistia. Friburgi Brisgoviae per I. G. Feinerum, typographum academicum. 1756. 8°. p. 1—548II. Principia theologiae exegeticae, Praemittuntur prolegomena theologiae christianae universae. Accedit mantissa de traditionibus ecclesiae arcanis. Augustae Vindelicorum et Friburgi Brisgoviae, sumtibus I. et A. Wagner. 1757. 8°. p. I —454. III. Principia theologiae symbolicae, ubi ordine symboli apostoliéi praecipua doctrinae christianae capita explicantur. Augustae Vindelicorum et Friburgi Brisgoviae, sumtibus I. et A. Wagner. 1758. 8°. p. 1—448. IV. Principia theologiae mysticae, ad renovationem interiorem et sanctificationem christiani hominis. Typis San-Blasianis, 1758.8°. p. 1—465. V. Principia theologiae canonicae , quoad superiorem ecclesiae formám et gubernationem. Typis San-Blasianis, 1758. 8°. p. I —500. VI. Principia theologiae dogmaticae, iuxta seriem temporum et traditionis ecclesiasticae digesta. Typis San-Blasianis, 1758. 8°. p. 1—451. VII. Principia theologiae morális iuxta principia et legem evangelicam. Typis San-Blasianis, 1758. 8°. p. 1—506. VIII. De recto et perverso usu theologiae scholasticae. Typis San-Blasianis, 1758. 8°. p. i —204. IX. De ratione exercitiorum scholasticorum, praecipue disputationum cum inter catholicos, tum contra adversarios in rebus fidei. Typis SanBlasianis, 1758. 8°. p. i —151. X. Principia theologiae sacramentalis, Septem sacramentorum novi testamenti doctrinam complexa. Augustae Vindelicorum et Friburgi Brisgoviae, sumtibus I. et A. Wagner. 1758. p. i—600. XI. Principia theologize liturgicae, quoad divinum officium, Dei cultum et sanctorum. Augustae Vindclicorum et Friburgi Brisgoviae, sumtibus I. et A. Wagner. 1759. p. I —452. XII. Demonstratio verae religionis veraeque ecclesiae contra quasvis falsas. Typis SanBlasianis, 1760. 8°. p. i —736. XIII. De communione potestatis ecclesiasticae inter summos ecclesiae principes, pontificem et episcopos. Typis San-Blasianis, 1760. 8°. p. i —640. XIV. De légitima ecclesiastica potestate circa sacra et profana. Typis San-Blasianis, 1761. 8°. p. 1—808. XV. De Christiana felicitate huius vitae. Typis San-Blasianis, 1762. 8°. p. I— 269. XVI. De radiis divinitatis in operibus naturae providentiae et gratiae, partes très. Typis San-Blasianis, 1762. 8°. 1. p. 320; II. 342; III. 349.