Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

ac laboris opus hoc anno typjs impressum fuit: De périclitante hodierno ecclesiae statu, praesertim in Gallia, in quo hierar­chiae Germaniae ob oculos posuit prae­clarum omnium fere hodiernae Galliae epi­scoporum exemplum, qui exsilium, direp­tionem bonorum ipsamque mortem perpeti maluerunt, quam communionem inire cum schismaticis. Denique terror belli, a Gallis Austriacis indicti, adeo animos concussit, ut ipsum regimen anterioris Austriae Fri­burg-o Constantiam aufugerit, et Blasiani res pretiosas in Helvetiam transmiserint. Quod cum extremum malum praesul, tot casibus adversis infestatus, imminere cer­neret, ita contristari coepit, ut animi et corporis vires simul in eo frangi et deficere viderentur. Istis casibus infestis quandoque inter­veniebant, quae abbati laetitiam adfere­bant et dignitatem. Imperator Carolus VI. abbati Francisco II. et eius successoribus titulum archicapellani haereditarii in ante­riori Austria contulit, quod quidem hono­rificum munus obeundi ipsi et successori­bus defuit occasio, donec Maria Antonia imperatoris Francisci I. et Mariae There­siae reginae filia natu minima, Galliarum regis Delphino desponsata, anno 1770 per Friburgum Brisgovtae in Galliam tenderet, ab ordinibus Brisgoviae ibidem magna pompa excepta: cui in domo comitis de Kageneck princeps Martinus ut archi­capellanus sacra celebravit, ad mensam publicam benedictionem dixit, illique ad­sedit cum multis primae nobilitatis et dignitatis convivis, abbatum vero solus. Cumque ad prosequendum iter iam currum ascendere vellet regia sponsa, ab eodem sacerdotalem benedictionem pie et reve­renter expetiit. Secunda vice idem archi­capellani munus anno 1777 itidem Friburgi obiit in basilica insigni sacra celebrans coram imperatore Iosepho II., qui e Gallia redux principem Martinum ad adloquium in hospitio publico admissum benigne ex­cepit. Pium et gratum animum in augu­stam domum Habsburgicam, congrega­tioni San-Blasianae omni tempore propi­tiam, publico testimonio confirmaturus, ab impératrice Maria Theresia veniam impe­travit et potestatem, familiae Habsburgi­cae principum et agnatorum utriusque se­xus reliquias et ossa, quae in ecclesia ca­thedrali Basileensi et in ecclesia mona­sterii Königsfeldensi in Helvetia deposita, et iam diu inhonorata erant, ex istis aca­tholicis ecclesiis in novum catholicum s. Blasii templum transferendi. Quae trans­latio lugubri, sollemni tamen pompa fiebat, et abbas Martinus pretiosas exuvias de­posuit in sacello subterraneo s. Leopoldi, quod pro iis recipiendis in templo s. Blasii exstrui curaverat. Concione habita pro istis defunctis sollemne missae sacrificium Deo litavit, eo maiori pietatis fervore, ac iam dudum in locis, ubi eorum corpora re­condita erant, nullae hunt pro defunctis in Christo preces. Quo pietatis obsequium maioribus suis exhibitum, quam gratum et acceptum toti domui Habsburgicae fuerit, non modo augusta Maria Theresia, sed et elector palatinus et princeps Oettingen­Wallerstein litteris humanissimis testatum fecere*). Maiorem adhuc laetitiam abbati *) Sequuntur nomina principum et principum femi­narum domus Habsburgicae, quorum ossa et cineres ab abbate Martino ad s. Blasium translata, nunc in ec­clesia monasterii ad s. Pallium in Carinthia deposita quiescunt:

Next

/
Oldalképek
Tartalom