Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
dehortatus est. Rumor insolentis facti tardius ad aures abbatis delatus animum ipsius vehementer afflixit, deposuit autem maerorem, postquam omnes patres capitulares ore et calamo contestati sunt, sese huius facti nec conscios, nec consortes, multo minus instigatores fuisse; et ipse falsus accusator traditis p. decano istis nuntii apostoliéi rescriptis litteris, errorem confessus, veniam humiliter petiit, atque ab indulgentissimo pâtre non hanc solum, sed et oblivionem reatus sui impetravit, honorifico officio supra mérita, benig'ne magis quam iuste admotus illique immortuus. Suppressionem societatis Iesu graviter maerebat, saepe ingeminans: „Si hoc in viridi ligno, in arido quid fiet?" Facile enim ominari quisque prudens poterat, ceteris quibusvis religiosis sodalitatibus extremum malorum pertimescendum esse. Acerrimus religionis, sacrae hierarchiae, in primis primátus sedis Romanae adsertor abbas Martinus plura in earn rem edidit opuscula, praesertim illud: De communione potestatis ecclesiasticae inter summos principes, pontificem et episcopos, quod a censura aulica Viennensi, contrariis principiis imbuta, male notatum fuit; et eius „Ecclesia militans" conviciis excepta a novatoribus, quae quidem convicia honori sibi ducebat, eligens magis vituperari quam laudari a perversis theologis nihil non molientibus, ut Romani pontificis auctoritatem et iurisdictionem convellerent concuterentque. Ex eadem causa Honthemio Trevirensi suffraganeo, qui sub nomine lustini Febronio libellum emisit: de statu ecclesiae et légitima potestate ad reuniendos dissidentes in religione Christiana, ad retractandum suasor erat, nec sine fructu, ut ipse Honthemius abbati Martino anno 1779 rescripsit. Yana nempe opinio, posse lutheranos ad unionem catholicae ecclesiae reduci, si sedes apostolica de avito suo iure aliquid cederet, Honthemium multosque catholicos decepit, eos etiam, qui ad conventum desuper Fuldae habitum, abbatem Martinum invitare et in partem laborum trahere adnisi sunt, quibus ipse cordate rescripsit: „Quoad protestantes id sperare non posse, ut qui iam a suis libris symbolicis, quae prius ipsis pro fidei reg'ula erant, nullo agnito controversiarum iudice, in rebus fidei recedant: catholicis vero timendum esse, ne, dum nimium ad acatholica principia pacis et unionis causa déclinant, sensim a catholicis principiis abeuntes, tandem penitus fide excidant". Maxime autem piissimi patris et omnium orthodoxorum animos afflixit mysterium iniquitatis, quod cum diu iam in Gallorum cerebris parturisset, tandem monstrosum foetum edidit, saevum et apertum odium in ecclesiam catholicam, abrogationem omnis relig'ionis revelatae, trucidationem et expulsionem episcoporum, sacerdotum et monachorum, qui pontifici et ecclesiae fideles, civicae constitution! subscribere, religioni sibi ducebant. Isti expulsi sacerdotes et monachi vagabundi turmatim ad s. Blasium convolarunt, quos benigne excipiens et ut confessores Christi veneratus abbas Martinus, nunquam sine dono aut sine consolatione dimisit, iis omne, quod in viribus erat, obsequium praestare I paratus. Quoties eiusmodi commiseratione I dignissimi exsules principem Martinum adierunt, recruduit in nobili pectore eius vulnus per Gallici antichristianismi furorem inflictum, ultimumque Gerberti ingenii