Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

et omissa exercitia regularia. Accessit an­nonae Caritas ab hominum memoria in­audita, ut anno 1771 et 1772 nuntii tristes de vita periclitantibus ob victus penuriam adferrentur. Vindemiae quoque per plures annos tarn exiguus erat proventus, ut ad proprium usum vina caro pretio emendi dira exsurgeret nécessitas. A foris acerbi riuntii de domibus, quae ad s. Blasium spectabant, incendio consumptis, agris et vineis grandine devastatis, lue in gregibus pecorum grassante animum abbatis affli­xerunt. Steinae intra, et Albae extra rau­ros s. Blasii defluentis inundatio anno 1778 praeter ingens detrimentum pratis, lignis et viis publicis importatum, pontem e la­pidibus quadris Albae impositum, qui de­cern mille florenis steterat, funditus evertit. Post fulmen, quo secunda vice anno 1775 die 6. Iun. de mane in aedes portae maioris inlapsum fuit, consumens tectum ampli aedi­ficii recens erecti, exterritus ad expositos patres inter alia scripsit: „Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti". Eius­modi mala a Deo per vires naturae immissa, licet gravissima, mitius plerumque perfe­runtur, quam nequitia hominum intentata et inflicta, ac quorum plurima optimum praesulem percellebant. Sic ipsi acerbum dolorem effecit ab aula caesarea aliorum­que principum exorsa, sub specioso refor­mationis titulo occultata persecutio eccle­siae. Postulabantur conscriptiones redi­tuum et proventuum a coenobiis mendi­cantium, parochiarum rectoribus, et piarum sodalitatum administratoribus ; et cum cle­rus ab episcopis prohibitus tradere recu­saret, renitentibus mulctae erant inrogatae cum comminatione exactionis per milites. Tolerancia fuisset temporalis haec iactura, I nisi etiam immunitás ecclesiastica eo usque a catholicis prmcipibus sancte observata, variis dirisque modis lacessita et restricta esset. Praeterea dominiorum passim vio­lata iura, abrogata antiquissima privilégia, concordata inter principes et ordines pro­vinciarum quondam inita et nunc perfricta et nihili aestimata Martino immensos pro sui et anterioris Austria coenobiorum con­servatione conciverunt labores et curas. Subditi dominiorum imperia respuere, vec­tigalia, tributa et quaecumque praestare soliti erant, abnuere, et quidquid lubebat, : attentare ausi sunt. Accessit ad malorum cumulum detestabilis periidia supra me­morati Marcelli Graenicher et ingrati cle­rici, qui, quamvis titulum mensae a s. Bla­sio acceperit, s. Blasii subditos concitare adgressus est, ut, abiecto iug'O Blasiano, ad libertatem Austriacam adspirarent, sed cum insulsis, frivolis et calumniosis querelis a supremo imperii aulici senatu cum indigna­tione reiectus est. Quid mirum, si tot et tantis oppressus calamitatibus abbas pu­blice professus est: „Nil lubentius facere­mus, quam officio, in quo quotidie novis obruimur malis, sponte cedere". Piget hie addere, optimum patrem praeter hostes externos inter filios quoque, quos paterno semper amore complexus est, adversarium fuisse expertum, qui, nescio qua capitis vertigine laborans, cum de violatis capi­tuli Blasiani iuribus somniaret, a nemine rogatus aut impulsus, eorum defensorem agere volens, gravamina occulte ad nun­tium apostolicum D. Buffalini Iconii epi­scopum Lucernae commorantem detulit, qui sapientissimus praesul iurium abbatis optime gnarus inquietum ab insano propo­I sito litteris die 8. Maii 1775 ad eum datis 17*

Next

/
Oldalképek
Tartalom