Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

clesiastico; itemque de Liturgia Alcman­nica. Utrumque opus ad sua et eruditorum vota exacte perficiendi causa, magnam Germaniae, Italiae et Galliae partem pera­gravit, sumtus ad ea itinera libenter sub­ministrante abbate Meinrado, qui eum po­tissimum in íinem typographiam inter aedes conventus San-Blasiani induxit, ut religio­sis suis ad scribendos libros animum fa­cérét. Ad praelatos Germaniae litteras commendatitias ab eminentissimo cardi­nale de Rodt ordinario suo detulit, qui an­tea P. Martinum honoriíico titulo theologi aulici ornaverat. Ad invisendam vero Ita­liam ab illustrissimo comité losepho de Garampi, secretiorum archivorum Romae praefecto, postea nuntio apostolico Vien­nae et r. e. cardinal! fuit inductus, cui Iter suum Italicum inscripsit. Cum eruditis Benedictinis congreg'ationis s. Mauri in Gallia diu iam antea commercium littera­rum habuit, atque e Gallia redux abbas etiam continuavit. Sic factum, ut poten­tum suffragiis eruditorumque mutuis auxi­liis munito bibliothecae et archiva ubique paterent, eruditi vero, a quibus in publicas societates litterarias amice introductus fuit, eiusdem amicitiam et studiorum societatem sibi expeterent. Monachii et Roboreti aca­demiae litterariae sodalis adlectus fuit, quemgradum honoris posthaec plures aliae in Germania et Italia academiae non quae­renti ultro detulerunt. Tot in bibliothecis et archivis publicis et privatis non modo plurima, quae ad usum esse poterant, ex­cerpsit ac descripsit, sed et integros co­dices mutuo aut dono accepit, aliaque ra­tione acceptos domum retulit anno 1762, atque in ordinem redigere paravit, laetus et locuples thesauris litterariis undequaque corrasis. Bibliothecae curam, quam diu ab­sens, alteri interim reliquerat, iterum ad­sumsit, nihilque minus optabat, quam ad honoriíica officia, quae ab aliis saepe avide expetuntur, promoveri. Quo vero commo­tione aliqua corporis sanitati consuler£ pos­set, cura animarum in Menzenschwand, quam e monasterio sustineret excurrendo, illi commissa fuit, peroptanti, ut omnibus vitae suae annis studiis litterarum vacare, et quae animo conceperat, litteraria opera, prelo committere posset, sed aliter superis visum est. Post obitum quippe abbatis et princi­pis Meinradi, qui die 12. Oct. 1764 obti­gerat, die i5. eiusdem Octobris P. Marti­nas per vota eminenter maiora confratrum suorum abbas et princeps electus, die 11. Nov. autem per cardinalem de Rodt abba­tialem benedictionem accepit. Sequentis Decembris die 3. in atrio arcis in Bonndorf subditi dynastiarum Bonndorf, Blusneg­gen, Gatterburg- unacum monte Beroviensi homagium et iuramentum fidelitatis, et die 6. Dec. moniales o. s. B. Beroviae in sua ecclesia neo-electo abbati homagium et obedientiae professionem praestiterunt. In­vestituram autem in regalia in supra dictis dynastiis anno 176Ó per delegatum impe­ratoris Iosephi II. obtinuit. Stupebant ex­tranei de electione Martini, expertis hucus­que et imperiti rerum temporalium admini­strationis, quam vero cum stupore omnium felicissime gessit, et fere supra spem. Ab­bas primam curam posuit in restituenda avita disciplina monastica San-Blasiana et condendis novis constitutionibus monasti­co-religiosis, quibus pietati et profectui morali singulorum, pacis tranquillitati et saluti totius congregationis consuleret.

Next

/
Oldalképek
Tartalom