Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Benedicti secutus et in monasterio B. M. V. ad Scotos s. habitu indutus est die 21. Sept. 1845. Votis igitur sollemnibus nuncupatis die 29. Sept. 1849, cum s. theologiae prae­lectiones in univ. Vindob. exeepisset, pre­sbyter ordinatus est die 3. Aug. i85o et die 11. Aug. eiusdem» anni in vico patrio in­cruentum Deo sacrificium obtulit. Deinde docendi in gymnasio ad Scotos munus obiit. Quod cum per aliquot annos supple- | visset, die i5. Iul. i853 teniaminibus publi­cis pro mathematicis et physicis appro­batus, professor p. o. est designatus die 16. Aug. i856, cuius partes usque adhuc sustinet. Eidem monasterii clerici in lingua Hungarica erudiendi tradebantur inde ab anno 1859. Die vero 9. Febr. i858 aa. 11. et j philosophiae doctoris in univ. Vindob. ob­tinuit gradum posteaque bis anno 1864 et j 1873 collegii doctorum facultatis philoso­phicae in eadem universitate decanus elec­tus, ibidemque procurator nationis Hun­garicae die 2. Apr. 1871 postulatus est. Fuit praeterea unus ex iis, qui societatem meteorologicam Viennae die 1. Maii 1866 fundavere. Conscripsit ad programm. gymnasii ad Scotos: I. Pro anno i860: Das Problem des Apollo­nius. (i. e. Apollonii probléma.) ii. Pro anno 1864: Ueber Witterungsver­hältnisse. (Agitur de meteorologicis.) Typis porro edidit hanc orationem j nuptialem : III. Herzliche Worte gesprochen bei der Trauung des H. Ferdinand Weindl, Ingenieur, mit Frl. Marie Hayek in der Pfarrkirche zu den Schotten. 2 fol. 4 0. Viennae, 1872. Gácser Leo Ioannes (de s. Monte Pannoniae), abbas B. M. V. de Dömölk, aa. 11. et philosophiae doctor, facultatis phil. in regia univ. Pestinensi collegiatus, s. sedis consistorialis archiabbatialis ad­sessor, Posonii eiusdem com. in Hungaria die 8. Apr. 1787 natus, die 5. Nov. i8o3 s. habitu indutus, vota sollemnia die 14. Apr. 1808 emisit et absolutis Iaurini et in s. monte s. theologiae studiis die 3o. Aug. 1810 presbyter ordinatus est. Variis deinde monasterii officiis, uti professoris gymn. Tyrnaviensis 1810— 16, Posoniensis 18 16 —1818, prioris et professoris in abbatia de Bakonybél 181 8 — 21, históriáé universalis et pragmaticae regni Hung, apud alumnos s. ordinis Iaurini 1821—23, subprioris et mag'istri novitiorum in s. monte 1823—32, magistri novitiorum i832 —34, prioris ibi­dem 1834—38 maxima cum laude functus, hoc anno abbas Dömölkiensis nominatus est, ibique die 28. Sept. i856 pie in Domino obdormivit. Rerum in primis asceticarum peritis­simus scripsit : I. Epipompethicon honoribus celsissimi ac rev. domini Ernesti S. R. I. principis in Schwar­zenberg, ducis Crumloviae cet. Dei et apost. se­dis gratia episcopi Iaurinensis. Dum sollemni ritu inauguraretur, dicata a clero iuniore s. Montis Pannoniae o. s. B. Anno 1819 die 24. Mart. Ty­pis Leopoldi Streibig. 4 0. 4 p. II- Ascesis benedictina Leonis Gácser. 4 0. 80 p. Ms. Ads. in bibliotheca centrali in s. monte. III. Meditationes. 4 0. 200 p. Ms. Ads. ibid. IV. Rude sceleton, quo primas lineas disci­plinae monastico-benedictinae adumbrare tentavit atque venerabili conventui s. Martini de s. M. P. in eiusdem obsequium débita cum subiectione humillime substravit Leo Gácser o. s. B. abbas B. M. V. de Dömölk. Mensis Mart, die 9. 1842. 2°. 28 p. Ms. Ads. ibid. Gaes Edmundus (San-Blasia­nus), natus est Friburgi in Brisgovia. Ab

Next

/
Oldalképek
Tartalom