Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

bitu die 1 5. Sept. i85o indutus, vota sol­lemnia die 29. Maii i855 emisit. Absolutis in s. monte s. theologiae studiis die 31. Aug. 1857 presbyter ordinatus est, ex quo tem­pore Ginsii degit, et quidem 1857—63 pro­fessor gymn., i863 — 67 orator a sacris, de­hinc denuo professor. Scripsit: I. Kőszeg viránya. (i. e. Herbarum genera, quae Ginsii nascuntur.) In progr. gymn. Ginsien­sis 1875/6. 8°. p. 3—33. II. A kőszegi kath. kisgymnasium termény­tári gyűjteményei, (i. e. De thesauro rerum na­turalium gymnasii minoris cath. Ginsiensis.) Ibid. 1877/8. 8°. p. I—37­Frei Ursus Victor (Murensis), in Olten Helvetiae in lucem editus 17 10, ad professionem s. pervenit 1727. Qua paro­chus multum pro gloria Dei et salute ani­marum laboravit tarn in Buenzen quam apud Muros et in Bosvil. Mortuus est die 12. Apr. 1768. Compilavit: I. Chronik für die Pfarrei Buenzen. (i. e. Li­ber chronicorum parochiae Buenzen.) In archiv. paroch. Buenz. II. Chronik für die Pfarrei Bojvil. (i. e. Liber chronicorum parochiae in Bojvil.) In archiv. eius­dem. Frida Hieronymus (Brevnoveno­Braunensis), Bohemus Curimensis (Kou­fim), natus 19. Sept. 1729, professione s. Deo sese dedicavit die 3i.Maii 1751, ac die 21. Mart. 1756 presbyter ordinatus est. Doctoris philosophiae lauream adeptus suscepit munus professoris theologiae in instituto monasterii, postea vero in uni­versitate Pragena professor hermeneuticae V. T. et linguae Hebraicae constitutus est. Ab anno 1792, quo apoplexia tactus est, infirmus die tandem 2 5. Sept. 1806 huius vitae miseriis eripitur. Ab ipso in publicum prodiit: Institutiones hermeneuticae veteris testa­menti utilitati suorum auditorum adcommodatae. Vol. unum. 8°. 327 p. Pragae litteris Ioann. Car. Hraba. (Sine anno.) Frieb Bernardus Iosephus (Sco­t ens is), Iglaviae in Moravia natus die 24. Dec. 18 18, cum gymnasii studia Iglaviae et philosophica inuniv. Vindob. coluisset, mo­nasterium B. M. V. ad Scotos Viennae in­1 gressus est die 5. Oct. i836, ibique die 29. Sept. 1840 vota sollemnia emisit. Absolu­tis deinde s. theologiae studiis in univ. Vindob. rem sacram primo 1. Ian. 1842 perpetravit. Neomysta pueris cantoribus educandis praefectus cum per aliquot men­ses hoc munus obiisset, cooperator missus est ad s. Georgium in Gaunersdorf. Unde in monasterium revocatus 1844, professo­rem egit supplentem nec non exhortatorem in c. r. gymnasio ad Scotos, donec ten­taminibus publicis anno 1843 pro class, gramm, nec non anno 1847 pro class, hum. adprobatus, anno 1849 actualis linguae Graecae professor in eodem gymnasio est designatus, cuius partes usque adhuc su­stinet. Anno 1873 iterumque 1876 atque tertia vice 1879 cooptatus est in amplum collegium virorum, qui urbis Vindobonen­sis res civicas curant. Conscripsit ad programmata gymnasii ad Scotos : I. Pro 1854: Das Fuhrwerk bei Homer, (i. e. Véhicula Homeriaca.) II. Pro 1868: Das Wohnhaus bei Homer, (i. e. Aedificia Homeriaca.) Friess Godofredus (Seitensta­dien s i s), Waidhofii ad Ibbisam, in Austriae inferioris oppido die 1. Oct. 1836 natus, ab­solutis gymnasii Cremifanensis studiis die i 17. Oct. 1857 in monasterio Seitenstadiensi

Next

/
Oldalképek
Tartalom