Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Fr. de Hurter, inter primos amicos illustrissimi Aristacis, paucis diebus post obitum eius históriám vitae eiusdem uberiori i sermone perscripsit ex documentis archivi j Mechith. Viennens. tum ex notitiis dictatis a senioribus patribus, denique ex notitiis, quas ipse norat.) Congregatio Mechitharistica 17 annis suae existentiae Viennae, Dei Omnipotentis miseratione, multoque labore et sudore suorum membrorum paulatim meliorem sortem nacta, iampotuerat maiorem in dies numerum alumnorum suscipere, alere et pro congregatione ipsa educare. Ita, ut cum illustrissimus dominus Aristaces anno 1826 suum regimen iniret, numerus sacerdotum iuniorum ad 19 crevisset; nec minor erat numerus clericorum et alumnorum. Ille inde a principio sui regiminis cum pro interna suorum monastica disciplina summa diligentia paternaque cura vigilaret, nunquam negleg*ebat eorum in literis progressum, tarn in studiis theologicis, quam philosophicis et ceteris scientiis humanioribus, sustentare atque fovere. Memor enim erat duplicis finis, quo ductus fundator congregationis, venerabilis Mechithar. abbas, suum ordinem instituerai: non solum scilicet missionarios sive doctores praeconesve fidei catholicae parandi, verum etiam institutores et praeceptores informandi, qui domi et foris, in scholis et institutis iuventutem armenam tam in bonis moribus quam in disciplina variarum scientiarum instruerent. Antiquum monasterium PP. Capucinorum, quod congregatio anno 18 10 sua pecunia sibi proprium fecerat, propter vetustatem et angustiam, nullo modo omnibus commodis satisfacere poterat. Hinc [ coactum se vidit illustrissimus abbas antiquum illud aedificium demoliri eiusque loco novum latiusque patens monasterium aedificare. Anno igitur i836 prima fundamenta poni curavit, et post annum et sex menses opus inchoatum, Deo adiuvante, ad finem adduxit. Novi huius monasterii pars, haud parva, officináé typographicae separatim fuit destinata. Anno 1837 die 18. Oct. Sua Maiestas Ferdinandus I. Austriae imperátor huic novo aedificio lapidem fundamentalem sollemniter ponere dignatus est. Anno i85o praevio consilio cum suis in capitulo generali capto, redegit illustrissimus abbas excerpta sive compendium ex praecipuis capitibus constitutionis ab ipso fundatore Mechith. concedente s. Sede apost. (anno 17 10) conscriptae. Eodem ipso anno se Romam conferens illustrissimus abbas, praefatum compendium Summo Pontifici Pio IX. proposuit, humillimis precibus obsecrans, ut s. Pater suprema sua auctoritate hoc compendium sancire approbareque dignaretur. — Eius precibus libenter indulgens s. Pater, per breve suum, ddo. Romae die 23. Ian. i852, compendium illud approbavit. Idem compendium in typ. Mechithar. editum est anno 1802, in ling. Arm. et Lat., sub titulo: ^J,;th,ul rui, i r.-i,„\p ,q„/,p . y f/////,„ < 7.Lat.: Regulae fundamentales congregationis Mechitharisticae A rindobonensis. Voti compos, alacri animo Viennam reversus illustrissimus dominus Ar. Azaria, die 27. Maii 1 852 vigesimum quintum diem anniversarium i. e. semiiubilaeum archiepiscopatus sui sollemniter celebravit. Post duos annos, die 2. Febr. 1854 rnaiori pompa et splendore celebravit sacerdotii sui s. iubilaeum. Hac occasione placuit Suae c. r. ap. Maiestati,