Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850

De exsccutíone decretorum Concilii Tridcntini in Hungaria, 1600—1850­Quale s formas disciplina Romano-Catholica in terris Coro­nae S. Stephani induerit? Concilium Tridentinum in vita Ecclesiae Catholicae maximi momenti eventus est recentioris aevi, quod tota disciplina eccle­siastica plus quam trium saeculorum essentialiter per eius décréta regulata erat. Sed história compendiosa de receptione effectuque decretorum supradicti concilii agenti scientiae nostri temporis accommodata usque adhuc caremus. Ne singula regna quidem aptam materiam publicatam habent ad huius quaestionis decisio­nem. Relationes ad limina ex institutione Sixti V. (1585) obliga­toriae dicto fini fontes maxime convenientes mensura necessaria adhuc non sunt exhaustae. Relationes episcoporum Germaniae et Austriae Jos. Schmidlin et Phil. Dengel tantum aliqua ex parte publicaverunt. A. Pasture receptionem Concilii Tridentini in terri­torio Belgii optime delineavit usque ad annum 1633, Quomodo décréta introducta sínt in Gallia: V. Martin, in Franche-Comté: L, Fèbvre, in Helvetia: J. Mayer, in Belgio: F, Willocx conscri­pserunt. Sed praedicta opera fata decretorum Concilii Tridentini communiter tantum per aliquod minus-maiusve temporis spatium post dictum concilium observaverunt. Nos Romae ex archivo S. Congregationis Concilii omnes relationes episcoporum ad Coronam S. Stephani pertinentium ab initio usque ad annum 1850 collegi­mus et in nostro praesenti opere (Relationes ad limina episcopo­rum de statu dioecesium ad Coronam S. Stephani pertinentium. Pannonhalma in Hungaria, 1933.) fuse, non tarnen integre publi­cavimus lingua Hungarica, exceptis aliquot relationibus et locis fundamentalibus, quae ad verbum afferuntur. Fontes principales studii nostri, cuius propositum est delineare totam disciplinam ecclesiasticam Romano-Catholicam in Regno Hungáriáé ab anno 1600 usque ad annum 1850, sunt relationes ad limina. Hungáriáé 19 episcopatus universim 101 relationes obtinent, ex quibus usque adhuc publicatae sunt 12. Octo epis­copatus (maxime rítus Graeci) et archiabbatia nullius de S. Monte

Next

/
Oldalképek
Tartalom