Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850
secundo minorum fratrum Sti Francisci item sunt duo, qui eodem stipendio, sed pluribus bonis stabilibus vivunt. Quam postea sit gratus episcopus civibus vel ex hoc quod subiiciam intelligi potest. Statim ac Segniam perveni, ab archidiacono capituli exhibere feci iudicibus et consiliariis breve, quod a Sanctitate Vestra acceperam, cum ipsi me numquam convenissent ; sed illud mihi remiserunt sine ulla aliqua excusatione aut aliquo solitae humanitatis officio propter adventum meum. Nihilominus numquam destiti meae in illos bonae voluntatis significationes edere, ut agnoscerent me nulla alia de causa adiisse regiones, nisi ut eorum animas Christo lucrifacerem, traditumque mihi a Te munus implerem; ut optime cognoscere potuerunt viginti mensium spatio, quo apud illos assiduus fui, quo tempore meo semper patrimonio vixi. At hoc nihil profuit hominibus latrociniis et rapto vivere assuetis. Huic Segnianae Ecclesiae adiuncta est ilia Modrussiensis, cuius oppidum cum fuerit incensum, et ager occupatus a Turcis, episcopi sedes traducta fuit in Castrum Noui, quindecim mille passus longe a Segnia positum, quod hoc etiam tempore a Veneta classe igne fuit flammisque vastatum. Episcopatus iste sub ditione sua habet castella novem, quae iacent inter Segniam et Flumen, Polae dioecesis, et fere omnia in montibus sita sunt, qui mari abluuntur. Horum unum Caesareae Maiestatis est, alter Comitum Frangipani, quod proxime incensum fuit; sex sunt in potestate Comitis de Sdrino, Ungariae domini Lutherani, postremus Archiducis Ferdinand! est, appellaturque Thersatum, ubi per triennium sanctissima domus Lauretana fuit, quo in loco nunc fratres observantiae Sti Francisci habitant, qui rura bonaque stabilia possident pretio nummorum quingentorum supra mille; cumque ipsi quampaucissimi sint, commodissime vivunt. In his omnibus locis ad summum numerantur hominum capita quattuor mille, sacerdotes sexaginta, diaconi et subdiaconi septem, clerici viginti. Ex his omnibus très tantum aliquid Latinae linquae noverunt, communiter Illyrico more res divinas peragunt, quod etiam Segniani faciunt ; et quia nec legere, nec scribere alio charactere sciunt, quam illo quo S. Hieronymus utebatur, cum nihil omnino eorum, quae ad sacerdotes et confessarios spectant, hoc charactere scriptum reperiatur, sunt omnium rerum ignari, nec ulla est spes eos aliquid tali linqua ac sermone discere umquam posse, cum praesertim hac tempestate nec typus, nec impressores huiusmodi inveniantur. Eorum vestitus Illyricorum more est, sacerdotibus ac clericis adeo indecens, ut nullo pacto a saecularibus dignoscantur. Quia maior eorum pars fuit ad sacros ordines promota nomine patrimonii, quod illis ad vivendum, quamvis anguste, non est satis, ideo agros colunt et alia vilissima munera sine ulla verecundia obeunt, Fructus, qui ex hisce novem castellis exigebantur, sunt decimae minorum animalium, frugum et vini, et pertingunt ad summam nummorum trecentorum et quadraginta; sed propter incendium Noui — ut hoc anno expertus sum — posthac quadraginta minus erunt.