Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850

quo habuit curam harum Ecclesiarum tarn admistrator quam epis­copus, fere perpetuo fuit impeditus negotiis publicis, etiam Sedis Apostolicae iussu. Primo tarnen anno, postquam est creatus plene episcopus, visitavit dioecesim et coeperit ea ordinäre et instituere, quae ad Dei gloriam et salutem animarum pertinent, sed pro gravioribus ad Aulas evocatus non potuit absolvere. Ecclesia Segniensis est sub invocatione Deiparae Virginisin Coelum Assumptae, ruinosa prorsus et lapsui proxima, chori medie­tatem amisit ex ruinis fornicis; altare maius adhaeret parieti in capite capellae maioris, in eo servatur propria pyxide SSmum Sacramentum Eucharistiae. Sunt in eadem ecclesia alia sex altaria sordida, absque cultu et ornamentis. Duae sunt sacristiae, altera publica pro paramentis, vilibus nunc et laceris, et sacerdotalibus commodis; altera parvula et secretior, veluti scripturarum quod­dam archivium, argenti et si quid est pretiosius conservatione. Adest in ecclesia fons baptismatis, habet orgánum, sed pene corrup­tum, habet campanile satis amplum et altum cum bonis campanis. Capitulum duodecim canonis constare deberet et tribus dignitati­bus, quarum prima post episcopum est archidiacunus, secunda archipresbyter, tertia primicerius; nunc tarnen totus ipsius clerus cum capitulo et dignitatibus constat sex sacerdotibus, qui omnes in solidum curam animarum exercent a , et quattuor vel quinque clericulis. Celebrant omnes lingua Illyrica et in eadem linqua omnia divina officia peragunt. Canonici a capitulo eliguntur, archi­diaconum eligit nobilium laicorum communitas, archipresbyter et primicerius ab episcopo eliguntur. Hanc antiquam consuetudinem adhuc retinent. Nullas prorsus habent praebendas, sed parvulas quasdam distributions, quae omnes vix possint unum sacerdotem alere ; ex oblationibus tarnen utcunque se sustentant, et missis de­functorum. Inopiae huius causa est, quod Segnia sit civitas in Crouatia in Adriatico littore, in ipso Turcarum confinio, ut prop­terea totum agrum amiserit, qui propter Turcarum incursiones omnino incolarum vacuus est et desertus. Hinc etiam fit, ut nulla sit Segniensis dioecesis, sed cum ipsis moeniis civitatis terminetur. Sunt tarnen duae aut très arces ad finium praesidia, quae subsunt praelato Segniensi in spiritualibus. Episcopus Segniensis nullos prorsus habet reditus certos praeter quattuor vel quinque cados vini seu barillas, sed eleemosynae fere nomine Archidux Serenissi­mus Ferdinandus pro suo ut ipse asserit libito décimas suas Fluminenses 2 et stipendium ibidem ex suo vectigali episcopo Segniensi concedit, quae ad summum possunt pertingere ad 200 ducatos camerae, et nuper idem Serenissimus expresse significa­vit se velle haec repetere, Videat ergo Sanctissimus 3 in confirma­tione novi episcopi Segniensis, quos certos stabiles reditus habeat a A „qui . . . exercent" rész más írással a sor fölé írva. 2 Fiume. 3 A pápára vonatkozik.

Next

/
Oldalképek
Tartalom