Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850
habent, quae ut exacte adimpleantur, seminarii huius praefectus, qui simul cathedralis huius ecclesiae honorarius canonicus et civitatis huius parochus est, omnem impendit operám. Taxa huic seminarii nulla statuta est, sed ex summa capitali superius attacta eiusdem seminarii clerici aluntur, Caput VI. De Populo. Magna pars dioecesis meae haeresibus Lutherana et Calviniana infecta est, ex quibus tamen multos ad orthodoxam fidem sensim converti videre est, Schismatici quoque multi prope Budám degunt, ex quibus raro aliquis convertitur. Populi porro catholici mores boni sunt, atque in pietate satis proficit. Nullus vero in eo abusus, aut prava inolevit consuetudo, quae remedio Sacrae Sedis Apostolicae indigeret. r Zágrábi Püspökség. Zágráb, 1607, máj. 7-i levelében Brattilich Simon pálos generális és zágrábi pk. Bakich György pálost, a zágrábi Remethekolostor vikáriusát bízza meg a limina elvégzésével. [A 486. jelz. íven.] 1607. Bakych György pálos, püspöki megbízott jelentése. Civitas Zagrobiensis est in Provincia Sclauoniae, quae quidem provincia ab antiquo tempore ad Coronam Regni Hongariae spectat et pertinet, habens ecclesiam Divo Stephano dicatam, archiepiscopi Colocensis suffraganeam. In qua sunt triginta duo canonici, ex quibus duo praepositi et duo decim archidiaconi, et praeter illos sunt etiam duodecim alii canonici, quorum unus est praepositus; qui ab Ecclesia Csasmensi, quae a Turcis desolata et funditus e versa exstitit, ad Ecclesiam Zagrobiensem translati fuerunt et ipsius Ecclesiae Zagrabiensis praebendarii seu mansionarii dicuntur et omnes divinis officiis quotidie in illa intersunt. Et est ornamentis ecclesiasticis ad divinum cultum necessariis pro tempore et loco ac tenuitate fructuum satis decenter ornata. Isti autem archidiaconi debitis temporibus suos in dioecesi visitant districtus. Habet etiam seminarium ad iuventutem illarum partium in bonis disciplinis et religione catholica instruendam, et dum illius adolescentes in maturum pervenerunt statum, ad Civitates Viennensem, Olomuciensem r Ezután a következő fejezetcím: „Sequuntur Postulata" jön, de utána semmi. Keltezés és aláírás hiányzik.