Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850
qui licet ab immemoriali iam tempore suam in iis locis exerceant iurisdictionem, praescribere tarnen non potuerunt, cum contra limites dioecesium nulla praescriptio locum habeat. Sed et intra limites grande vulnus passa est dioecesis haec, ex ea siquidem praecipuae regni huius urbes Buda et Alba Regalis, Vetus item Buda, Visegrád, aliaque nominatiora loca, quae licet in gremio dioecesis huius exsistant, iurisdictionemque episcopos Veszprimienses in iis olim habuisse documenta probent, ob praerepetita tarnen dísturbiorum tempóra cum iurisdictione spirituali decimis etiam et aliis proventibus (excepta certa parte decimarum vini Budensis) diversis subinde etiam violentis mediis avulsa, ab archiepiscopo Strigoniense sub praetextu exemptionis possidentur. 6 Episcopatus iste peculiari ab institutione sua gaudebat privilégia et praerogativa. Nam sicut archiepiscopi Strigoniensis est Regiam, ita episcopi Veszprimiensis olim fuit Reginalem coronare Maiestatem, cum adiuncto cancellarii reginalis titulo et honore; quae etiam praerogativa ob praeattactas temporum vicissitudines obscurata iam est. Dignitatem tarnen supremi et perpetui comitis comitatus Veszprimiensis actu retinet. Post funestam tandem regni istius devastationem, postquam nimirum regnum a tyrannico Turcarum iugo nonnihil respirare coepisset, anno 1629. accepit ecclesia haec episcopum Stephanum Sennyei', qui cum cathedralem ecclesiam, sponsam suam solo aequatam vidisset, dispersos templi lapides collegit, sanctuariumque reparavit, atque loco triginta sex canonicorum, quot olim in ecclesia hac Deo assidue famulabantur, 3 sex introduxit capitulumque postliminio restituit, nonnulla eiusdem bona e manibus fisci regii proprio aere redimendo. Numerus hic canonicorum usque ad 6 Az egyházmegye határaira v. ö. Hornig i. m. 226—27. Az exemt plébániákra: Pray, Specimen hierarchiae Hungaricae I. Posonii et Cassoviae, 1776. 13; Péterffy i. m. II. 268—69, Karácsonyi, M. o. egyháztört 3. 239. és e mű 140. lapját. 7 1628-ban. Bevezetés a veszprémi püspökség római oklevéltára I—IV. kötetéhez. Bpest, 1896-1907. 256. (Különlenyomat.) a A szöveg alapjául szolgált s a püspöki levéltár id. helyén megtalálható kezdeti fogalmazványban e helyütt a következő bővítés olvasható: „Joannem Kaposy in praepositum et canonicum eiusdem ecclesiae ipsémét investivit et installavit; Stephanum autem Cserhovium in praepositum B. Michaelis Archangeli de Hanta, Martinum Zenttimrei in archidiaconum Zaladiensem, Benedictum Acsádi et Stephanum Erdős medio praefati praepositi maioris in canonicos investiri, installarique fecit, quibus succedentibus annis sextus adnumeratus est, reliquis ad feliciora tempóra reservatis. Nonnulla bona e manibus Pauli Zichy, alias praesidii Veszprimiensis supremi capitanei, cui per Suam Regiam Maiestatem inscripta fuerunt, mutuata pecunia redemit, quam postea sumptis in sequestrum capituli proventibus persolvit et sic capitulum postliminio restituit. Numerus hic canonicorum usque annum 1767 perduravit, quo anno exeunte per mortem praepositi S. Mihaelis Archangeli de Hanta legitime vacantem collationis meae episcopalis praeposituram, longiori tempore per extraneos possessam, habito praevio capituli mei consilio et consensu eidem capitulo reunivi, et pro futuris temporibus perpetuo adiunxi, septimumque canonicum fructibus praepositurae sufficienter provisum Calendis Januarii anni 1768 institui et investivi."