Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850

ensi seminarium octo clericorum reperitur, a suprafato Praedeces­sore meo fundatum, a me vero notabiliter auctum, sub cura capi­tuli mei Nittriensis, cui unus ex eiusdem gremio semper praeest. Hospitale unum in saepedicta Civitate Nittriensi adest, aliud in oppido Mocsonok, ad mensam episcopalem spectante, ac plura alia minoris considerationis in variis pagis ac oppidis exsistentia. Hie status, haec ratio Ecclesiae ac Dioecesis meae, Pater Sanctissime, quae vi obligationis meae Sanctitati Vestrae humillime subiicio ac submitto. Sanctitatis Vestrae a) humillimus et indignus servus, filius et capellanus Ladislaus Adamus Erdődy, Episcopus Nittriensis. Mellékelve a következő kimutatás. (A pkhöz intézve.) Trencsén, 1725. január 20. Győri Ádám nyitrai kanonok kimutatása a nyitrai püspökség területén 1709—1724. közt a kat. hitre tért protestánsokról. „Excellentissime ac Reverendissime Domine Comes, Domine Praesul nobis Gratiosissime. Pro solamine spiritali Exc. Vrae hu­militer informationis loco repraesentare voluimus: quod sub salu­tari regimine Episcopatus Nittriensis praeseripta ab Exc. Vra catechisatione, eademque per parochos iurisdictione Exc. Vrae subiectos practicata, ín duobus archidiaconatibus, signater autem Comitatu Trenchíniensi exsistentibus et habitis, complures Sancti Spiritus gratia illuminati haeretici catholicam fídem sint professi, iidemque catalogo infraseripto subinserti: Primo. In Archidiaconatu Trenchíniensi ab anno 1709. usque ad annum 1715, inclusive conversa sunt Lutheranorum 15.362, id est quindecim millia trecenti sexaginta duo. Secundo. Anno 1716. et 1717. ac anno 1718. conversa sunt 4.127, id est quattuor millia centum viginti septem. Tertio. Anno 1719, conversa sunt 2,020, id est duo millia et viginti. Quarto. Anno 1720. conversum est 1,476. id est unum mille quadringenti septuaginta sex. Quinto. Anno 1721. conversum est 1.049, id est mille quad­ringenta [!] novem. Sexto, Anno 1722. conversum est 1.152. id est mille centum quinquaginta duo. Septimo, Anno 1723, conversi sunt 920, id est nongenti viginti. Octavo, Anno 1724, conversi sunt 1,535, id est mille quin­genti triginta quinque. In Archidiaconatu Gradnensi, ab anno 1709. ad annum 1723, inclusive conversi sunt Luthe­ran! ad fidem catholicam 3,775, id est tria millia septingenti septuaginta quinque. a) Innen kezdve sajátkezűleg. Az irat alján baloldalt vörös viaszpecsét.

Next

/
Oldalképek
Tartalom