Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850

cet praepositura maior, príma post pontificalem, lector atus, can­toratus et custodiaria, très aliae praepositurae et novem archidia­conatus; praeter hos sunt plures presbyteri et clerici pro divinis persolvendis, illicque est sacrarium rebus ad divinum cultum et ad pontificalia exercenda necessariis copiose instructum. Peram­plam habet dioecesim, quae multa insignia oppida, aliaque loca quamplurima et ecclesias parochiales habuit aliquando; sed per communem hostem Christiani nominis sunt devastata, praesertim anno praeterito per Tartaros igni ferroque maiori ex parte depopulata. Quae dioecesis maiori ex parte est infecta haeresi, Praedictus autem Rmus Dominus magnum specimen doctrinae, prudentiae, zeli ac pietatis dedit circa regimen Ecclesiarum, quibus hactenus praefuit, munera episcopalia exercendo, pro catholica religione disputando, ac verbum Dei praedicando, ecclesias e manibus haereticorum eripiendo, jurisdictionem tem­poralem et spirituálém, et bona ecclesiae tuendo, apostolicas cons­titutiones servando, atque erga hanc ipsam Sanctam Sedem omni qua decet reverentia se habendo. Sex habet episcopos suffra­ganeos, Agriensem, Quinqueecclesiensem, Vaciensem, Wesprimi­ensem, Jauriensem et Nitriensem. 3 Ego Franciscus Diotalenius, obtinens praeposituram Saghiensem in Dioecesi Strigoniensi et procurator Rmi Archiepiscopi. 1637. Lósy Imre esztergomi érsek jelentése. 4 Relatio Ecclesiae Strigoniensís. Civitas Strigonii in Inferiori Ungaria posita, a pluribus annis occupata a Turcis una cum maiori parte dioecesis. Unde archi­episcopus non valens Strigonii residere, immo neque loca a Tur­cis occupata visitare, residet partim Tyrnaviae, partim Posonii, et licet vix quarta pars dioecesis sit ad praesens in ditione Christianorum, tamen reperiuntur in ipsa ultra quadraginta millia animarum, quarum tertia pars est Lutheranorum, Calvinistarum et Anabaptistarum, inter quos multi nobiles, sed ex proceribus vix aliquis. In to ta dioecesi sunt ultra ducenti sacerdotes et eccle­siae. Tyrnaviae est cathedralis ecclesia sub invocatione S. Nicolai, cum viginti tribus canonicis, qui ultra curam ani­marum concionantur singulis dominicis et festis diebus ac per totam quadragesimam, Reperiuntur etiam Tyrnaviae duo monasteria, alter S. Francisci de observantia, alter moni­alium S. Clarae, et duae aliae ecclesiae, quae omnes habent suas campanas et supeliectilem necessariam, Posonii est ecclesia collegiata sub invocatione S. Martini, cum duodecim canonicis. Est ibi monasterium S. Francisci, alter S. Clarae monialium. Et Scepusii est alia collegiata, pariter cum duodecim canonicis. Duo 3 Innen kezdve az aláírás. 4 A 792. jelzésű íven.

Next

/
Oldalképek
Tartalom