Ember Győző: Az újratelepülő Békés megye első összeírásai 1715–1730 - Forráskiadványok a Békés Megyei Levéltárból 8. (Békéscsaba, 1977)

Békés megye 1725. évi összeírása - A lakosok és állatállományuk családonkénti összeírása - Füzesgyarmat

contributionis, veluti ex adaucto portarum numero emersum onus, spe consequendae alleviationis alio transmigrarunt. Ad 4­um Pro conservatione et permansione incolarum loci huj us a ter­tio jam ferme anno soliti sui proventus, seu taxae exactionem in praesens usque praetitulatus dominus terrestris suspendit. Ad 5­um Durante functione officii vicecomitis domini junioris Georgii Komáromy, subque perceptoratu egregii Stephani Tolnay, juxta fassio­nem incolarum, quotannis possessio haec menstruatim, sive impositiona­liter 88 Rhenenses florenos, crucigeros 42 per sexennium (sub quo annus quoque 1719 comprehendebatur) pendebat. Impositiones autem non de­terminatis mensibus, verum aliquando pro octo, non nunquam vero pro no vem et decern (prout se reflecterent fatentes) currebant. Cessante tandem praemissa dominorum Komáromy et Tolnay functio­ne, ubi recenter demortuus dominus vicecomes Martinus Ujfaludy in vicecomitem successisset, universas super medio functionis suae tempore solutis et administratis datas dicti prioris perceptoris Tolnay quietantis in congregatione comitatus iidem vicecomes et perceptor a pago hoc sibi as­signari curarunt, expost in praesens usque nunquam restitutas. Tandem ubi (uti praementionatum esset) demortuus dominus Ujfaludy in officium vicecomitis successisset, sub cursu jam duodecim et mediae portarum ex antenominatis 88 florenis, crucigeris 42 relaxati sunt floreni octo et supra eosdem nominati crucigeri 42. Quae taliter diminuta per relaxationem summa ad novam proximi evoluti contributionalis quanti repartitionem, per biennium videlicet duravit. Currenti autem contributionali anno tam hie, quam et aliis in possessionibus, juxta intrinsecam comitatus cons­criptionem, impositiones menstruatim observatae et practicatae haben­tur. Ad cujus prout et praementionatorum duorum annorum dandas ra­tiones moderni inclyti comitatus officiales obligabuntur. 108

Next

/
Oldalképek
Tartalom