Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

26. 1563. március 14. Pozsony Az esztergomi érsek (Oláh Miklós) -1. Ferdinánd királynak AZ IRAT: A: ÖStA HHStA Hung. AA. Fasc. 87. 1563. Jan-Dez. föl. 112-113. Gyűrűs pecséttel. W 685. TARTALMA: Perényi Gábornak kéri a várat. Érdekes rövid leírás Diósgyőrről. [Címzés a külzeten:] Sacratissimo Romanorum imperatori ac Germaniae, Hungáriáé, etc. regi domino, et domino meo clemen- tissimo ad manus proprias. Sacratissima caesarea maiestas domine, domine mihi clemen­tissime! Orationum et fidelium ac perpetuorum serviciorum meorum in gratiam vestrae sacratissimae maiestatis Caesareae humillimam commendationem. Dominus Gabriel de Peren nunciavit mihi me­dio egregii Nicolai Heniey, familiaris sui, quem existimo, vestrae quoque maiestati caesareae non esse ignotum, in suo quodam ne- gocio, rogavitque me, ut quoniam supplicationem suam non alio­rum, quam medio mei vellet vestrae maiestati caesareae signifi­cari, vellem eam per litteras meas maiestati vestrae caesareae humiliter intimare. Quod quidem tametsi satis invitus facio, tamen quum idem dominus de Peren enixe me ad id petierit, non potui ei denegare. Supplicationem itaque eius hanc esse, vestra sacratissima maiestas caesarea dignetur clementer intelligere, quod quum modo arx Diosgyewr vacet, et ad vestram sacratissi­mam maiestatem caesaream pertineat, si vestra sacratissima maiestas ex sua clementia eam illi dare vellet, sive perpetua ven­ditione, sive temporali inscriptione, ipse pro ea vestrae sacratissi­mae maiestati caesareae bonam summam pecuniae ordinare cu­44

Next

/
Oldalképek
Tartalom