Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
mentését és azt, hogy Ursinust a magyar kamara hallgassa meg, számadását vizsgálják meg. [Címzés a levél külzetén:] Sacratissimae Romanorum Hungáriáé Bohemiaeque etc. regiae maiestati etc. domino, domino meo clemen- tissimo. Sacratissima maiestas regia domine, domine michi clementissime! Fidelium ac perpetuorum servitiorum meorum in gratiam sacratissimae maiestatis vestrae humillimam subiectionem. Optime sacratissimae maiestati vestrae constare scio, quod cum anno proxime elapso sacratissimae maiestatis vestrae arcem suam Dyosgyewr, cum omnibus suis pertinentiis e manibus officialium generosae ac magnificae condam dominae Barbarae Fanchy relictae viduae Sigismundi Balassa de Gyarmath recipere voluissent, expediverat fideles suos commissarios magnificos dominos Franciscum Thurzo de Bethlenfal- wa et Franciscum Zay de Chyemer, quibus meque tanquam indignum adiunxerant, ut eandem arcem et eius pertinendas ad rationem sacratissimarum maiestatum vestrarum occuparemus, ele- gerantque sacratissimae maiestates vestrae egregium dominum Joannem Fanchy, ut eiusdem arcis custodiae, proventuumque admi- nistrationis cimam haberet, qui cum iuxta instructionem sibi per sacratissimas maiestates vestras limitatam officium seu curam eiusdem arcis Dyosgyewr assummere noluisset, et domini commis- sarii sine voluntate et mandato sacratissimarum maiestatum vestrarum ahum praefectum in dictam arcem statim statuere non potuissent, ordinaverant in eandem arcem certum racionistam, egregium Franciscum Ursinum presentium exhibitorem, qui de omnibus proventibus ordinariis et extraordinariis perfectam teneret racionem, cui adiunctus est pro custodia arcis quidam fidelis sacratissimarum maiestatum vestrarum miles ex ductu domini supraemi capitanei Cas- soviensis, nomine Martinus Nagy. Deinde totius arcis et militum 98