Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

vidit et audivit multa in re bellica, fuit servitor meus novissime in Transslvania, et omnibus meis adversitatibus constanter interfuit et strenue inscruivit, nullum vitae suae discrimen fugiens, si ita forte fortuna sors tulisset. Quem in egressu meo e Transs lvania reliqui in servitio sacratissimae maiestatis vestrae cum ceteris servitoribus meis circa Casso viam sub capitaneatu domini Pwkhamar, ubi ad eo toto tempore continue, in quibuscunque expeditionibus contra Thur­eas, quam quosque rebelles vestrae maiestatis sacratissime summa omnium laude persistit et constanter inservivit, quem iam non- nunquam morbo podagra laborare audivi, non tamen continue, sed per intervalla temporum. 3. Si vero ipse dominus Emericus Forgach hoc officium cum collega acceptare recusaverit, addatur ipsi Matthiae Zenessy egregius Franciscus Kalnasy, nam et ipse est veteranus et fidelis servitor sacratissimae maiestatis vestrae, qui tempore domini Joannis Castal- dy, generalis capitanei in Transsylvania fuit certo tempore praefectus arcis Gyalw episcopatus Transsylvaniensis, post ipsum dominum Castaldum. Quare autem duo capitanei in ea arce Dyosgyer pari authoritate mihi hoc tempore suspecto constitui videntur, causa haec est. Quia arx illa multum importans est, et undique nimium propinquos vicinos Thureas, aliosque rebelles habet et potentes in illis partibus, pacaciori tandem tempore potest unus tantum capitaneus in eo loco relinqui. De aliis autem personis in litteris sacratissimae maiestatis vestrae nominatis, nihil aliud nunc dicam, nisi quod hi per me nominati me­rito illis preferendi mihi viderentur, tanquam in re militari magis exercitati et in servitio sacratissimae maiestatis vestrae plus aliis, nominatis in litteris sacratissimae maiestatis vestrae cum effusione sanguinis eorum fatigati, quod ego certo scio. Inter quos numero et nomino, ipsum etiam egregium Nicolaum Zelemery, affinem domini Stephani Dobo, qui erat diligens servitor et strenuus miles in Trans­sylvania et militavit centum equis in stipendio sacratissimae maie­statis vestrae, sub nomine ipsius domini Stephani Dobo durasque 96

Next

/
Oldalképek
Tartalom