Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

cum provisore nostro honeste et concorditer habitet, nec ulla ini- uria illum lacessat. Neque vero ignorare volumus Balassam nostram ita ferre vol­untatem, ut provisor noster ibidem in arce certum et ad officium sibi commissum rite exercendum commodum habeat domicilium in quo cum sua familia habitet. Quod commissarii nostri deputabunt. Ac quandoquidem officia capitanei et provisoris distincta esse debent, ut nitetur in omnibus confusio, volumus et decernimus, ut jurisditio in colonos et subditos nostros ad arcem Diosgywr perti­nentes provisoris sit, isque causas omnes inter illos iudicet et dis­serat, neque capitaneus noster in hanc iurisdictionem ullo pacto se iugerat. Debet autem requisitus a provisore capitaneus noster ad ad- ministrationem omnium proventuum nostrorum et metarum cus­todiam et conservationem auxilio esse, idque sine ulla difficultate praestet. Ac quantum ad incolumitatem colonorum arcis nostrae perti­net, edicimus ne capitaneus noster vel per se vel per milites prae­sidiarios, equites scihcet et pedites ullam vim iniuriamve inferat, vel inferri ipsis colonis subditis nostris paciatur, nec eorum mili­taribus rapinis ullo pacto conniveat, sed si quae direptiones per milites patratae fuerint, eos acriter et severe puniat. Illud vero per expressum declaratum dicto nostro capitaneo volumus ac cautum diserte, ne ei vina seu alia victualia bonis ar­cis nostram, oppidis scilicet et pagis vendere liceat, cum vinorum venditio et educillatio iuris sit nostri, et ex ea solutio et sustenta­tio arcis et militum procurari debeat. Habebit asutem magnificus Wolffgangus Balassa huiusmodi ordinationem ratione capitaneatus nimirum equites decem supra quinquaginta, qui antea in arce sunt, ad quos stipendium habebit, singulis mensibus quaternos Rhenensium florenorum instar aliorum equitum. Item ratione dicti officii et pro sustentatione mensae suae haabebit quadringentos florenorum Hungarorum. Ad 93

Next

/
Oldalképek
Tartalom