Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
que relictae viduae Barbarae Fanchy ita tamen ne sevitiae seu crudelitatis species in eos exerceatur, sed modo servato humaniter prout decet tractentur. Praeterea cum in privilegiis per nos confirmatis nihil de vinorum educillatione, nihil de lignorum vectura, nihil de agricultua, nihil de aliis similibus servitiis et laboribus cautum reperiatur, illa merito ab illis in arcis ipsius usus exigenda sunt, dumodo ea in re ne praeter humanitatem et aequum premantur, modus aliquis servetur. In iis autem privilegiis nos illos omnino conservari volumus, quae per nos nuper, iuxta eorum puncta et clausulas de certis praerogativis speciatim concessis confirmata sunt. Quod quidem ut acias neque illos limites ullo modo transgrediaris, tibi harum serie firmiter praecipimus mandando, ut praefatis subditis privilegia sua iactitaturis hoc responsum nomine nostro reddas, ut praemissum est. Sed quod ad molendinum et duas vineas attinet, de quibus inter te et subditos oppidi Mohy contenditur, eam cognitionem com- missariis nostris quos propedie illuc ablegaturi sumus, iniunge- mus, interim illorum fructus collectos in arcis nostrae illius utilitatem convertito. Caeterum, quia de dextro quodam capitaneo et provisore illuc constituendo laboramus, et brevi illos ordinaturi sumus, necessitas sane summopere requirit, ut quantitatem omnium proventuum cognitam habeamus. Quos quidem cum hactenus ab obitu dictae Barbarae Fanchy in memorata arce et ditione attinente tractaveris, tibi firmissime mandamus, ut statim et absque ulla mora interposita rationem de gesta eius arcis et ditionis adminis- tratione nobis reddas, eamque ordine conscriptam camerae Hun- garicae consiliariis confestim exhibeas, ut ea inspecta eo rectius de capitanei futuri constitutione deliberare, teque deinceps hac functione absolvere possimus. Executurus omnimodam nostram voluntatem. Et haec praelibatis litteris tuis responenda fuere. Datae Viennae, die 22. Aprilis, anno videlicet 1564. 58