Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

nariis, interdum etiam extraordinariis, itidem etiam proventibus carere non posse. Unde necessitatibus arcis succurri queat, cum haec tempora multum distent ab eo statu, qui fuit florente regno, rebusque pacatis. Existimamus autem subditos in eo statu reti­nendos, in quo eos tenuerunt quondam Sigismundus Balassa, et eius uxor defuncta tantum remissa crudelitate nimia, si qua illi contra ius easque usi sunt. Dignum arbitramur, ut supplicationis Joannis litterati Zabo propter demortuam dominam clemens ratio habeatur, atque ma- iestas vestra regia exempcioni dictae dominae benigne consenciat. Eximenda autem nobis videretur illius supplicantis domus saltem a servitiis censibus et lucro camerae. Item a nonis frugum et vino­rum, a subsidione autem seu contributione regnicolarum, quae pro publico commodo contribuitur, immunitas ei danda non videtur. Quo porro ad fundos attinet, de iurisdictione arcis per dominam ei donatos attente dispiciendos existimamus et providendum, ne immodici agri ei concedantur per dominam foret attributi, ne su­perflua largitione dominae arcis haereditates attenuent. Postulationem Michaelis Balog Ongay de ordine sex equitum inter milites arcis Diosgiwr dando, putaremus rejiciendam ad iu- dicium futuri capitanei arcis. Ille enim sciet, quos et quales milites pro honore suo et loci fideli conservatione conducere debebit. Atque haec erant, sacra maiestas regia, quae in negotio arcis Diosgivr ad nos transmisso pro nostra humillima opinione per­scriberemus. Oramus tamen maiestatem vestram summisse, ut expeditionem commissariorum ad recipiendam arcem maturare dignetur. Intelligimus enim, quod Joannes et Georgius Fanchy ex arce victualia atque alias res die noctuque evehunt, quod autem legitime faciant, maiestatis vestrae sacrae est iudicium. Inven­tarium porro arcis Diosgiwr hic non reperitur, cum apud hanc cameram nullus de ea arce extet tractatus. Supplicationes autem dictorum nunciorum, tum pro se, tum pro aliis porrectas, et literas sacrae maiestatis caesareae domini nostri clementissimi his an­56

Next

/
Oldalképek
Tartalom