Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
cesserit experientia servire possit. Cur autem eum arci praefatae praeficiendum nullo pacto arbitremur, causae hae videbantur. Primo, quod cum arx hosti Christiano nomini infenso vicina sit, requirit praesentis temporis condicio, ut homo rei militaris turci- caeque astuciae et doli gnarus custodiae dicti loci praeficiatur, qui nimirum hostium petulanciam ac excursiones frequentes ad dicionem seu bona arcis, cum ei adiunctis equitibus quoad fieri poterit propulset, et ubi res atque occasio tulerit, prudenter et infracto animo cum hoste manus conserat. Caspar Draskowyth bonam quidem de sua in re bellica virtute spem promittere videtur, nondum tamen hactenus in re militari ita cum existimamus versatum, neque eam vafrissimi hostis vicini cognitionem habere ut commode maiestatibus vestris et regno illic servire queat. Est enim iuvenis, et ex illo iuvenili fervore praeceps facile se et alios sub ipso milites in discrimen praecipitaret, et locum ipsum in extremum periculum adduceret. Cum hostium dolos, fraudes, insidiasque cavere nesciret. Accedit huc illud etiam, quod ipse officio nullius arcis functus hactenus fuerit, neque opinamur eum ea sollertia praeditum esse, ut negotia quae provisori curanda incumbunt, rite curare atque exequi sciat possetque nimirum proventuum tractationem, agriculturae exercitium, item victualium dispensationem et id genus alia, quae requirit hoc officium, hisque, de causis nostra est humillima sententia de hac persona eam nequaquam esse assumendam. Joannes Fanchy vir bonus est et quieto ingenio, atque ex usu quotidianarum rerum tum in re militari non mediocri laude versatus est, tum etiam in similibus officiis tenendis non contemnendam prudentiam et in rebus agendis experientiam sibi acquisivit, atque etiam maiestatibus vestris capitaneatu quinquaginta equitum Cassoviae fideliter servivit, verum cum circumstantias negotii penitus considerans, eum quoque huic muneri adhibendum non censebamus. Nam licet hae et aliae in eo sint de testamen hae nobis occurrebant rationes, quibus movebamur, primum quod sem50