Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

vestras insurgere non fuerint teriti, nihilominus confisi in eorum vel pecuniis vel debitis, ad gratiam maiestatis vestrae sacratissi­mae confugere non dubitarunt, rogantes atque diversis racionibus supplicantes ut arcem Diosgywr illis maiestates vestrae sacratis­simae inscribere dignarentur. Egoque, qui licet nec pecuniae sum­mam, nec debita multa habeam, confisus tamen in clemenciam atque liberalitatem maiestatuum vestrarum qua omnes fideles atque veteranos seyitores prosequi ex innata eorum regia benigni­tate consueverunt, atque omnium servitorum fidem et fidelitatem qua erga maiestates vestras sacratissimas sese observaverint praecogitare solitae sint, ausus sum ad graciosum maiestatis ves­trae sacratissimae patrocinium confugere. Supplico maiestati ves­trae sacratissimae, tanquam domino clementissimo, dignetur apud sacratissimam caesaream maiestatem dominum, dominum meum clementissimum gratiose intercedere praescriptamque ar­cem mihi pro summa debitorum stipendii mei, quod ad ultimum huius praesentis mensis diem non dubito se ad decem milium florenorum Renensium summam se extensurum fore, atque insu­per deputationemque in camera Hungáriáé ultra duo millium florenorum Renensium habere. Praeterea cum non paucas necessi­tates pecuniarias in hiis partibus maiestates vestras sacratissimas habere certo sciam, licet ego (Deus est mihi testis) ne mille quidem habeam. Nihilominus tamen apud amicos et fratres meos spero me ad decem millia florenorum Renensium inventurum fore, quam summam quocunque maiestates vestrae sacratissimae cle­menter mandaverint, paratus ero eo deponere atque dare. Ita, ut ad viginti duorum millium florenorum Renensium summam mihi, non in longum aliquo tempus, sed vel in decem dumtaxat annos inscribere maiestates vestrae sacratissimae dignarentur. Ego au­tem arcis illius curam habebo, ut et custodia eius ita, ut necesse est, provideatur. Bonaque integre conserventur, arcisque munitio pro necessitate prospicietur. Nec quidquam in detrimento vel colonorum vel arcis evenire posse videatur. Clemens a maiestate 40

Next

/
Oldalképek
Tartalom