Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

scriptionalibus, quas me pro illorum voto apud maiestatem ves­tram ordinaturum receperam. Responderam autem illis habere me litteras expeditas, ita enim credebam, quod eas una cum aliis pro domino Petro Pereny expeditis accepissem, sed aliter se res habu­it, supplicaveram et postea per litteras ex Posonio datas, nondum tamen ullum hactenus responsum habere potui. Extraxi tantum diversis modis servitores ipsius Balassa, qui diutius expectare no­lentes, heri discesserunt satis turbato et male contento animo. Unde non parum vereor, ne ille se delusum existimans, retrahat se a serviciis istis, que versus Transsilvaniam facturus credebatur. Asseveranter illis ego responderam, quod literae per maiestatem vestram eo modo expedirentur, quo postulassent, quod nequaquam dicturus eram, nisi in ea re plane mihi cognita maiestatis vestrae voluntas fuisset. Nunc an quo modo cecidit litteras denegatas esse, maiestas vestra judicet, dignetur tamen, supplico, me gratiose cer­tiorem reddere, quid in eo negocio fieri velit, ut sciam me apud Balassa excusare, arbitratur enim ille debita opera me sibi non imposuisse. [...] 12. 1540. szeptember 27. Galgóc Várday Pál esztergomi érsek és Gerendy Miklós - I. Ferdinánd királynak. AZ IRAT: ÖStA HHStA Hung. AA. Fasc. 43. 1540. September, fol. 190. Eredeti. W 339. TARTALMA: Azt tanácsolják, adja meg a kért biztosítékot Balassa Zsigmondnak. 21

Next

/
Oldalképek
Tartalom