Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

sancte et inviolabiliter observabimus, hasce nimirum, primum quod triginta quinque millia florenorum illico summota omni dilatione in paratis illius maiestati Sacrae numerabimus, manibusque hominum eius maiestatis ad eam pecuniam accipiendam delegatorum Andreae Khylman et Francisci Pestiensis assignandam curabimus. Reliqua vero summa viginti octo millia florenorvun emeritis stipendiis nostris adscribetur, si subductis calculis tantum nostris servitiis ratione temporis deberi compertum fuerit, sin minus debebitur, residuum quoque totius summae supra nostra servitia resultans, futuris servi­tiis nostris supplebimus. Item ne liceat nobis arcem eius maiestatis saepe nominatam ulli eius maiestatis aut partibus eius maiestatis contrario legare seu relinquere, sed fideli tantum et subdito eius ma­iestatis, quem scilicet eius maiestas heredesve sui clementer approba­verint. Postmodum, quod subditos dictae arcis in veris ipsorum et antiquis privilegiis, iuribus, Ubertatibus ac consuetudinibus a sere­nissimis quondam regibus Hungáriáé concessis et donatis ac clementi divi Romanorum imperatoris Ferdinandi, parentis eius maiestatis foeficissimae memoriae approbatione confirmatis immutabifiter con­servabimus ac praeter tibuta, servitia et onera, tempore Sigismundi Balassae exigi soUta nullo labore, servitio, onere aut tributo eos aggravabimus et illa ipsa ab eis exigemus, summota omni crudelita- te. Posteri quoque et haeredes seu legatarii nostri, a quibus dicta arx recipietur, deposita ipsis prius summa sexaginta trium millium flo­renorum eodem pacto res omnes, victualia cuncta, arma, instrumenta ac apparatus bellicos, quo nobis iam tradita sunt, eodemque inven­tario sacrae Caesareae maiestati aut liberis, heredibus et successori­bus maiestatis eius legitimis Hungáriáé regibus resignare debeant et teneantur. Item, quod nos heredes posteri seu legatarii nostri dictam arcem aedificiaque in ea existentia colabbi et in desolationem abire non sinemus, sed opera atque auxilio subditorum arcisque ipsius pro­ventibus sustentabimus, ne in detrimentum maiestatis eius et coro­nae ea ruinis implicetur. Ac iuxta hasce condiciones clementissima inscriptionis dictae sacratissimae caesareae et regiae maiestatis ei­120

Next

/
Oldalképek
Tartalom